Charter Document - 02730532

Charter Document - 02730532


Charter Number: 02730532
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1306
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in crastino Purificationis beate Marie anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tricesimo quarto coram Radulfo de Hengham Willelmo de Bereford[] Elia de Bekingham Petro Malorre Willelmo Howard[] Lamberto de Trikingham et Henrico de Gildeford[] iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Gocelinum decanum et capitulum ecclesie beate Marie Lincoln[] querentes et Thomam priorem de Thorneholm deforciantes de aduocacione ecclesie de Botnesford[] Vnde placitum conuencionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus prior recognouit predictam aduocacionem cum pertinenciis esse ius ipsorum decani et capituli et ecclesie sue sancte Marie predicte vt illam quam iidem decanus et capitulum habent de dono predicti prioris habend et tenend eisdem decano et capitulo et ecclesie sue sancte Marie predicte in liberam et puram elemosinam imperpetuum Et predictus prior et successores sui warantizabunt eisdem decano et capitulo et ecclesie sue sancte Marie predicte predictam aduocacionem contra omnes homines imperpetuum Et pro hac recognicione warantia fine et concordia iidem decanus et capitulum dederunt predicto priori centum libras sterlingorum Et hec concordia facta fuit per preceptum ipsius domini regis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in crastino Purificationis beate Marie anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tricesimo quarto coram Radulfo de Henghamname Willelmo de Berefordname[] Elia de Bekinghamname Petro Malorrename Willelmo Howardname[] Lamberto de Trikinghamname et Henrico de Gildeford[] iusticiariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Gocelinum decanumname et capitulum ecclesie beate Marie Lincolnname[] querentes et Thomam priorem de Thorneholmname deforciantes de aduocacione ecclesie de Botnesford[] Vnde placitum conuencionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus priorname recognouit predictam aduocacionem cum pertinenciis esse ius ipsorum decaniname et capituliname et ecclesie sue sancte Mariename predicte vt illam quam iidem decanusname et capitulumname habent de dono predicti priorisname habend et tenend eisdem decanoname et capituloname et ecclesie sue sancte Mariename predicte in liberam et puram elemosinam imperpetuum Et predictus priorname et successores sui warantizabunt eisdem decanoname et capituloname et ecclesie sue sancte Mariename predicte predictam aduocacionem contra omnes homines imperpetuum Et pro hac recognicione warantia fine et concordia iidem decanusname et capitulumname dederunt predicto prioriname centum libras sterlingorum Et hec concordia facta fuit per preceptum ipsius domini regis