Charter Document - 02730471
Charter Number: | 02730471 |
---|---|
Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1295 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
P[]ateat vniuersis per presentes quod ego Willelmus Gernegani rector ecclesie sancti Bartholomei extra Castrum Lincoln[] oculata fide considerans atrium ecclesie Linc[] tam angustum esse quod propter frequentem et assiduam multitudinem moriencium [] comode non sufficit ad sepulcram ob [] rem supradicte matricis ecclesie mee et eu [] decani et capituli reuerenciam proficua [] ac pro merito huius pii operis caritatis participando concedo eisdem dominis et maxime constabulario castri ius inferendi mortuos suos quoscunque in cimiterio dicte ecclesie mee quando et vbi voluerint [et] eosdem inibi sepeliendi liberam et puram facultatem solum illis exceptis quibus ecclesiastica sepultura est de iure interdicta In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillo [] decani christianitatis Lincoln[] presentibus est appensum Quibus de plano iurisdiccioni et cohercioni dictorum domini [] decani et capituli quocienscunque forsan reluctari voluero Ad obseruacionem premissorum me suppono excepcioni fori et omni alii iure remedio specialiter in hac par[te] renunciandum Dat[] Linc[] die Vener[is] proxima post festum Pascha anno domini mcc nonagesimo quinto
Markups
Names Markup:
P[]ateat vniuersis per presentes quod ego Willelmus Gernegani rectorname ecclesie sancti Bartholomei extra Castrum Lincoln[] oculata fide considerans atrium ecclesie Lincname[] tam angustum esse quod propter frequentem et assiduam multitudinem moriencium [] comode non sufficit ad sepulcram ob [] rem supradicte matricis ecclesie mee et eu [] decaniname et capituliname reuerenciam proficua [] ac pro merito huius pii operis caritatis participando concedo eisdem dominis et maxime constabulario castri ius inferendi mortuos suos quoscunque in cimiterio dicte ecclesie mee quando et vbi voluerint [et] eosdem inibi sepeliendi liberam et puram facultatem solum illis exceptis quibus ecclesiastica sepultura est de iure interdicta In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillo [] decani christianitatis Lincolnname[] presentibus est appensum Quibus de plano iurisdiccioni et cohercioni dictorum domini [] decaniname et capituliname quocienscunque forsan reluctari voluero Ad obseruacionem premissorum me suppono excepcioni fori et omni alii iure remedio specialiter in hac par[te] renunciandum Dat[] Linc[] die Vener[is] proxima post festum Pascha anno domini mcc nonagesimo quintodate