Charter Document - 02730463
| Charter Number: | 02730463 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Submission |
| Date: | 1267 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Reuerendo in Christo patri et domino karissimo Ricardo dei gracia Linc[] episcopo Deuoti sui[] frater Martinus prior vtriusque sexus conuentus de Hauerholm[] ordinis de Sempingham salutem reuerenciam et obedienciam tam debitam quam deuotam Hanc de vobis reuerende pater gerimus fiduciam quod licet omnium parochianorum nostrorum curam geratis illos tamen propensiori zelo et affectione intra sinum vestre dilectionis confouetis et complectimini qui non solum parochiali lege set patronatus presidio vestre clemencie sunt subiecti Cum igitur ius aduocacionis seu patronatus veteris Laffordie et de Querintona ecclesiarum ac medietatis ecclesie de Riskintona nunc uacancium ad nos ab antiquo ex dono fidelium et deuotorum spectare dinoscatur Nos tamen attendentes quod ex huiusmodi iure patronatus ad nos spectante frequenter nobis incumbunt labores plurimi et sumptus onerosi et nullum aut modicum domui nostre subsidium peruenire totum ius quod habemus in dictis ecclesiis vel ad illas cum omnibus suis pertinenciis ordinacioni et voluntati vestre pure simpliciter et absolute deliberato consilio submittimus et vnanimiter supponimus promittentes pro nobis et successoribus nostris nos per omnia ratum et firmum habituros et imperpetuum obseruaturos quicquid a vestra paternitate super dictis ecclesiis fuerit ordinatum prouisum aut statutum In cuius rei testimonium sigillum capituli nostri est appositum Actum anno domini mcclx septimo mense Junio
Markups
Names Markup:
Reuerendo in Christo patri et domino karissimo Ricardoname dei gracia Linc[] episcoponame Deuoti sui[] frater Martinus priorname vtriusque sexus conuentus de Hauerholmname[] ordinis de Sempingham salutem reuerenciam et obedienciam tam debitam quam deuotam Hanc de vobis reuerende pater gerimus fiduciam quod licet omnium parochianorum nostrorum curam geratis illos tamen propensiori zelo et affectione intra sinum vestre dilectionis confouetis et complectimini qui non solum parochiali lege set patronatus presidio vestre clemencie sunt subiecti Cum igitur ius aduocacionis seu patronatus veteris Laffordie et de Querintona ecclesiarum ac medietatis ecclesie de Riskintona nunc uacancium ad nos ab antiquo ex dono fidelium et deuotorum spectare dinoscatur Nos tamen attendentes quod ex huiusmodi iure patronatus ad nos spectante frequenter nobis incumbunt labores plurimi et sumptus onerosi et nullum aut modicum domui nostre subsidium peruenire totum ius quod habemus in dictis ecclesiis vel ad illas cum omnibus suis pertinenciis ordinacioni et voluntati vestre pure simpliciter et absolute deliberato consilio submittimus et vnanimiter supponimus promittentes pro nobis et successoribus nostris nos per omnia ratum et firmum habituros et imperpetuum obseruaturos quicquid a vestra paternitate super dictis ecclesiis fuerit ordinatum prouisum aut statutum In cuius rei testimonium sigillum capituli nostri est appositum Actum anno domini mcclx septimo mense Juniodate
