Charter Document - 02730405

Charter Document - 02730405


Charter Number: 02730405
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1264
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presentes litteras visuris uel audituris frater Walterus prior de Caudewell[] et eiusdem loci conuentus salutem eternam in domino Nouerit vniuersitas uestra nos diuine pietatis intuitu concessisse et donasse inperpetuum x[ij] pueris in ecclesia Linc[] ministrantibus videlicet ceroferariis et turibulariis a precentore eiusdem ecclesie seu vices eius gerente electis in officio cantandi et ministrandi ydoneis duas marcas annuas de bonis monasterii nostri eisdem per nuncium proprium infra octabas sancti Martini hiemalis apud Linc[] saluo transmittendas precentori uel eius uices gerenti ipsorum nomine numerandas aliquibus de ipsis presentibus et inter eosdem xij et non alios pro equalibus porcionibus diuidendas Si uero in solucione dictarum duarum marcarum aliquo termino quod absit cessauerimus jurisdiccioni decani et capituli Linc[] ecclesie et cohercioni nos in hac parte subiecimus ut quacunque decreuerint censure ecclesiastica seu cohercione possint nos sine strepitu iudiciali ad dictarum duarum marcarum solucionem plenarie faciendam compellere excepcionibus allegacionibus priuilegio quolibet personali uel reali seu quocunque iuris remedio canonici uel ciuilis nobis competentibus uel in posterum competituris non obstantibus quibus expresse in hac parte renunciauimus In cuius rei testimonium sigillum capituli nostri presentibus duximus apponendum Dat[] anno domini mccx quarto ad Pentecosten

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Omnibus Christi fidelibus presentes litteras visuris uel audituris frater Walterus prior de Caudewellname[] et eiusdem loci conuentusname salutem eternam in domino Nouerit vniuersitas uestra nos diuine pietatis intuitu concessisse et donasse inperpetuum x[ij]numeral pueris in ecclesia Linc[] ministrantibus videlicet ceroferariis et turibulariis a precentorename eiusdem ecclesie seu vices eius gerente electis in officio cantandi et ministrandi ydoneis duas marcas annuas de bonis monasterii nostri eisdem per nuncium proprium infra octabas sancti Martini hiemalis apud Linc[] saluo transmittendas precentoriname uel eius uices gerenti ipsorum nomine numerandas aliquibus de ipsis presentibus et inter eosdem xijnumeral et non alios pro equalibus porcionibus diuidendas Si uero in solucione dictarum duarum marcarum aliquo termino quod absit cessauerimus jurisdiccioni decaniname et capituli Linc[] ecclesiename et cohercioni nos in hac parte subiecimus ut quacunque decreuerint censure ecclesiastica seu cohercione possint nos sine strepitu iudiciali ad dictarum duarum marcarum solucionem plenarie faciendam compellere excepcionibus allegacionibus priuilegio quolibet personali uel reali seu quocunque iuris remedio canonici uel ciuilis nobis competentibus uel in posterum competituris non obstantibus quibus expresse in hac parte renunciauimus In cuius rei testimonium sigillum capituli nostri presentibus duximus apponendum Dat[] anno domini mccx quartodate ad Pentecosten