Charter Document - 02730396

Charter Document - 02730396


Charter Number: 02730396
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1255
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octabis sancti Hillarii anno regni regis Henrici filii regis Johannis xxx nono coram Rogero de Thurkelby Alano de Watsaund[] et Egidio de Ordington[] iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter magistrum Ricardum decanum et capitulum Linc[] querentes et Ricardum filium Hereberti personam ecclesie de Faldingwrth[] deforciantem de decem toftis et septem bouatis terre cum pertinenciis in Linc[] et in suburbio Linc[] Vnde placitum conuencionis summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Ricardus filius Hereberti recognouit predicta tofta et terram cum pertinenciis esse ius ipsius decani et capituli Linc[] vt illa que idem decanus et capitulum habent de dono predicti Ricardi filii Hereberti Et pro recognicione fine et concordia idem decanus et capitulum concesserunt predicto Ricardo filio Hereberti predicta tofta et terram cum pertinenciis Habenda et tenend eidem Ricardo filio Hereberti de predicto decano et successoribus suis et predicto capitulo tota uita ipsius Ricardi filii Hereberti Reddendo inde per annum dimidiam marcam argenti ad Pascha pro omni seruicio consuetudine et exaccione Et post decessum ipsius Ricardi filii Hereberti predicta tofta et terra cum pertinenciis reuertentur ad predictum decanum et successores suos et predictum capitulum Tenenda de heredibus ipsius Ricardi filii Hereberti in puram perpetuam elemosinam inperpetuum Et heredes predicti Ricardi filii Hereberti warantizabunt acquietabunt et defendent predicto decano et successoribus suis et predicto capitulo predicta tofta et terram cum pertinenciis contra omnes homines ut puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seruicio et exaccione imperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octabis sancti Hillarii anno regni regis Henrici filii regis Johannis xxx nonodate coram Rogero de Thurkelbyname Alano de Watsaundname[] et Egidio de Ordington[] iusticiariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter magistrum Ricardum decanumname et capitulum Lincname[] querentes et Ricardum filium Hereberti personam ecclesie de Faldingwrthname[] deforciantem de decem toftis et septem bouatis terre cum pertinenciis in Linc[] et in suburbio Linc[] Vnde placitum conuencionis summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Ricardus filius Herebertiname recognouit predicta tofta et terram cum pertinenciis esse ius ipsius decaniname et capituli Lincname[] vt illa que idem decanus et capitulum habent de dono predicti Ricardi filii Herebertiname Et pro recognicione fine et concordia idem decanusname et capitulumname concesserunt predicto Ricardo filio Herebertiname predicta tofta et terram cum pertinenciis Habenda et tenend eidem Ricardo filio Herebertiname de predicto decanoname et successoribus suis et predicto capituloname tota uita ipsius Ricardi filii Herebertiname Reddendo inde per annum dimidiam marcam argenti ad Pascha pro omni seruicio consuetudine et exaccione Et post decessum ipsius Ricardi filii Herebertiname predicta tofta et terra cum pertinenciis reuertentur ad predictum decanumname et successores suos et predictum capitulumname Tenenda de heredibus ipsius Ricardi filii Herebertiname in puram perpetuam elemosinam inperpetuum Et heredes predicti Ricardi filii Herebertiname warantizabunt acquietabunt et defendent predicto decanoname et successoribus suis et predicto capituloname predicta tofta et terram cum pertinenciis contra omnes homines ut puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seruicio et exaccione imperpetuum