Charter Document - 02730390

Charter Document - 02730390


Charter Number: 02730390
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Obligation
Date: 1256
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis frater Willelmus humilis prior sancti Pancratii Lewensis et eiusdem loci conuentus salutem in domino sempiternam Nouerit vniuersitas uestra nos de consensu communi et spontanea uoluntate nostra obligatos esse ex ordinacione venerabilis patris domini Henrici dei gracia Linc[] episcopi vicariis in ecclesia cathedrali Linc[] ministrantibus et futuris temporibus ministraturis ad soluendum tresdecim marcas argenti annuatim in ecclesia Linc[] per proprium nuncium nostrum periculo nostro imperpetuum sacriste eiusdem ecclesie uel eius uices gerenti ad opus dictorum vicariorum die Natiuitatis sancti Johannis Baptiste et duas marcas argenti archidiacono Leycestrie et eius successoribus archidiaconis qui per tempora fuerint imperpetuum uel eius certo nuncio dicto die sancti Johannis Baptiste apud Meuton[] de bonis ecclesie de Meauton[] prout in hac parte dictus dominus episcopus ordinauit nec impetrabimus aut impetrari per nos aut alios procurabimus aliquid per quod presens obligacio in aliquo poterit uiolari Et si qua fuerint impetrata ad infirmacionem obligacionis predicte in toto aut in aliqua sui parte ex nunc renunciamus eisdem et uolumus quod omnino careant viribus et uigore et si contingat nos quod absit contra dictam ordinacionem in aliquo uenire et prefatos episcopum et suos successores vicarios archidiaconum et suos successores propter defectum nostrum in hac parte sumptus aliquos facere nos omnes dictos sumptus et dampna sine aliqua difficultate uel cause congnicione ad primum mandatum prenominatorum episcopi vicariorum et archidiaconi restituemus eisdem Ita quod eorum simplici assercione uel eorum procuratorum tantum super hoc sine ulteriori probacione credatur Renunciantes in premissis omni appellacioni contradiccioni cauillacioni et fori priuilegio cuicunque et constitucioni de duabus dietis ac omnibus priuilegiis ordini nostro indultis seu indulgenciis dicte ordinacioni in aliquo preiudicantibus aut qualicunque remedio nobis in hac parte competenti seu competituro Subicimus etiam nos et omnia bona nostra mobilia et immobilia ecclesiastica et mundana in episcopatu Linc[] quantum ad omnia premissa fideliter obseruanda iurisdiccioni domini episcopi uel cuiuscumque alterius iudicis quem ipsi uoluerint eligere ut liceat ei sine aliquo iudiciali strepiti per sequestracionem bonorum nostrorum uel subtraccionem uel quibuscunque aliis modis quibus melius uiderint expedire compellere nos ad obseruanciam dicte ordinacionis et ad plenam restitucionem omnium dampnorum ut predictum est et etiam expensarum Hec autem omnia premissa et singula sub ypotheca omnium rerum nostrarum in episcopatu Linc[] quas habemus uel habituri sumus fideliter promittimus obseruare et expresso consensu nostro nos istis litteris nostris presentibus dictis vicariis et archidiaconis obligamus In premissorum autem omnium robur et testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Dat[] anno domini mcc quinquagesimo sexto kal[] Maij

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis frater Willelmus humilis prior sancti Pancratii Lewensisname et eiusdem loci conuentusname salutem in domino sempiternam Nouerit vniuersitas uestra nos de consensu communiname et spontanea uoluntate nostra obligatos esse ex ordinacione venerabilis patris domini Henriciname dei gracia Linc[] episcopiname vicariis in ecclesia cathedrali Lincname[] ministrantibus et futuris temporibus ministraturis ad soluendum tresdecim marcas argenti annuatim in ecclesia Linc[] per proprium nuncium nostrum periculo nostro imperpetuum sacristename eiusdem ecclesie uel eius uices gerenti ad opus dictorum vicariorumname die Natiuitatis sancti Johannis Baptiste et duas marcas argenti archidiacono Leycestriename et eius successoribus archidiaconisname qui per tempora fuerint imperpetuum uel eius certo nuncio dicto die sancti Johannis Baptiste apud Meuton[] de bonis ecclesie de Meauton[] prout in hac parte dictus dominus episcopusname ordinauit nec impetrabimus aut impetrari per nos aut alios procurabimus aliquid per quod presens obligacio in aliquo poterit uiolari Et si qua fuerint impetrata ad infirmacionem obligacionis predicte in toto aut in aliqua sui parte ex nunc renunciamus eisdem et uolumus quod omnino careant viribus et uigore et si contingat nos quod absit contra dictam ordinacionem in aliquo uenire et prefatos episcopumname et suos successores vicariosname archidiaconumname et suos successores propter defectum nostrum in hac parte sumptus aliquos facere nos omnes dictos sumptus et dampna sine aliqua difficultate uel cause congnicione ad primum mandatum prenominatorum episcopiname vicariorumname et archidiaconiname restituemus eisdem Ita quod eorum simplici assercione uel eorum procuratorum tantum super hoc sine ulteriori probacione credatur Renunciantes in premissis omni appellacioni contradiccioni cauillacioni et fori priuilegio cuicunque et constitucioni de duabus dietis ac omnibus priuilegiis ordini nostro indultis seu indulgenciis dicte ordinacioni in aliquo preiudicantibus aut qualicunque remedio nobis in hac parte competenti seu competituro Subicimus etiam nos et omnia bona nostra mobilia et immobilia ecclesiastica et mundana in episcopatu Linc[] quantum ad omnia premissa fideliter obseruanda iurisdiccioni domini episcopiname uel cuiuscumque alterius iudicis quem ipsi uoluerint eligere ut liceat ei sine aliquo iudiciali strepiti per sequestracionem bonorum nostrorum uel subtraccionem uel quibuscunque aliis modis quibus melius uiderint expedire compellere nos ad obseruanciam dicte ordinacionis et ad plenam restitucionem omnium dampnorum ut predictum est et etiam expensarum Hec autem omnia premissa et singula sub ypotheca omnium rerum nostrarum in episcopatu Linc[] quas habemus uel habituri sumus fideliter promittimus obseruare et expresso consensu nostro nos istis litteris nostris presentibus dictis vicariisname et archidiaconisname obligamus In premissorum autem omnium robur et testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Dat[] anno domini mcc quinquagesimo sexto kal[] Maijdate