Charter Document - 02730389

Charter Document - 02730389


Charter Number: 02730389
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment, Confirmation
Date: 1256
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Venerabili in Christo patri domino Henrico dei gracia Lin[] episcopo frater Willelmus humilis prior sancti Pancracii de Lewes et eiusdem loci conuentus salutem cum honore et reuerencia debita et deuota Ordinacionem per uos nuper factam apud Tyngehirst[] super ecclesia nostra de Meuton[] vestre diocesis sicut in scripto uestro exinde confecto plenius continetur ratam et gratam in omnibus habentes dilectum fratrem et conmonachum nostrum Willelmum latorem presentium procuratorem nostrum constituimus specialem ad iurandum in animas nostras pro nobis et successoribus nostris quod nos inperpetuum plene obseruabimus et faciemus ac procurabimus ipsam inuiolabiliter obseruari nec impetrabimus aut impetrari aliquid per nos aut alium procurabimus per quod in aliquo poterit uiolari et si qua fuerint impetrata ad infirmacionem dicte ordinacionis in toto aut aliqua sui parte eisdem ex nunc renunciamus et uolumus quod omnino careant viribus et vigore et ad ea specialiter renuncianda nomine nostro et ad petendum et recipiendum nomine nostro a uobis et capitulo uestro dictam ordinacionem consignatam sigillis uestris auctenticis plenam et liberam dicto procuratori nostro concedimus potestatem Ratum et gratum habituri quicquid dictus procurator nomine nostro fecerit in premissis Hoc idem decano et capitulo Linc[] omnibusque presentes litteras inspecturis significamus Dat[] anno domini m ducentesimo quinquagesimo quinto mense Marcii

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Venerabili in Christo patri domino Henriconame dei gracia Lin[] episcoponame frater Willelmus humilis prior sancti Pancracii de Lewesname et eiusdem loci conuentusname salutem cum honore et reuerencia debita et deuota Ordinacionem per uos nuper factam apud Tyngehirst[] super ecclesia nostra de Meuton[] vestre diocesis sicut in scripto uestro exinde confecto plenius continetur ratam et gratam in omnibus habentes dilectum fratrem et conmonachum nostrum Willelmum latorem presentium procuratoremname nostrum constituimus specialem ad iurandum in animas nostras pro nobis et successoribus nostris quod nos inperpetuum plene obseruabimus et faciemus ac procurabimus ipsam inuiolabiliter obseruari nec impetrabimus aut impetrari aliquid per nos aut alium procurabimus per quod in aliquo poterit uiolari et si qua fuerint impetrata ad infirmacionem dicte ordinacionis in toto aut aliqua sui parte eisdem ex nunc renunciamus et uolumus quod omnino careant viribus et vigore et ad ea specialiter renuncianda nomine nostro et ad petendum et recipiendum nomine nostro a uobis et capituloname uestro dictam ordinacionem consignatam sigillis uestris auctenticis plenam et liberam dicto procuratori nostro concedimus potestatem Ratum et gratum habituri quicquid dictus procuratorname nomine nostro fecerit in premissis Hoc idem decanoname et capitulo Lincname[] omnibusque presentes litteras inspecturis significamus Dat[] anno domini m ducentesimo quinquagesimo quintodate mense Marcii