Charter Document - 02720009
Charter Number: | 02720009 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1442 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R omnibus ad quos [] salutem Sciatis quod cum nuper vacante hospitali sancti Iohannis Baptiste extra portam orientalem Oxonie per liberam resignacionem fratris Hugonis Burtone ultimi magistri sine custodis hospitalis predicti fratres eiusdem hospitalis dilectum nobis in Cristo fratrem Ricardum Vyse confratrem suum magistrum sine custodem hospitalis predicti elegerint sicut per litteras patentes ipsorum fratrum nobis inde directas nobis constat nos electionem illam acceptantes uolumus et [concedim]us quod idem Ricardus habeat et teneat custodiam hospitalis predicti cum omnibus iuribus et pertinenciis ad idem hospitale spectantibus iuxta uim formam et effectum eleccionis supradicte In cuius [] Teste R apud Westmonasterium xxiii die Maii anno [] regis uicesimo