Charter Document - 02720006
| Charter Number: | 02720006 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1374 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Gregorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis magistro et fratribus hospitalis sancti Iohannis ante portam orientalem Oxonien[sem] salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam rigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulacionibus grato concurrentibus assensu personas uestras et locum in quo diuino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que inpresentiarum racionabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscepimus specialiter autem terras possessiones ac alia bona uestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis uobis et per uos eidem hospitali auctoritate apostolica confirmamus ac presentis scripti patrocinio communimus Nulli [] Dat Laterani v Kalendas Feb pontificatus nostri anno quarto
