Charter Document - 02720001

Charter Document - 02720001


Charter Number: 02720001
Cartulary Title: The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1246
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte Trinitatis patris et filii et spiritus sancti Amen De magistro Dilectissimi in Cristo fratres uestram moneo caritatem exhortor in domino ut [uos] qui religionis formam accepistis que in nobis per habitum exterius preostensa est mente deuota teneatis earn interius et exequamini et proferatis in actum Vera enim religio non tantum est in habitu exteriori sed in executione mandatorum dei Caueat unusquisque omni adhibita diligentia ne hoc euangelicum sibi possit impingi Attendite a falsis prophetis [] et quia exortis nouis malis noua adhibenda sunt medicamina [et a uestigiis obedire predecessorom uestrorum magistrorum aliquantulum digressi estis] ut coarceantur quedam mala de nouo exorta et mala futura cautius possint euitari statutis antiquis quedam noua uolumus superaddere Statuimus ergo quod in uestro fratrum collegio frater unus hospitalis sancti Iohannis Baptiste extra portam orientalem Oxonie persona dignior sapientior et honestior de parentela libera procreata legittime a fratribus ad hoc electa aliis presit fratribus et magistratum teneat qui semper memor sit nominis sui quod a maioritate accepit sitque in diuinis operibus assiduus ac deuotus et perseuerans operarius nichil extra preceptum dei [quod absit] agat iubeat uel instituat sed eius iussio et doctrina diuine iusticie sapiat condimentum Delinquentes subditos pie moneat excessus corrigere secundum datam sibi regulam uiuere de bono semper in melius proficere Caueatque magister ne sub eius cura aliquis fratrum rebellis aut incorrigibilis inueniatur Pastoris namque culpa esse creditur quod in grege suo paterfamilias minus inuenit utilitatis Ideoque si quis fratrum inquietus rebellis uel inobediens fuerit omnis sibi diligentia tanquam oui morbide est attribuenda ut cesset et quiescat et canonicis obediat mandatis ne eius contagione grex possit infici uel contaminari sed ut ipse magister tanquam bonus pastor ouium in iudicio domini dicere possit cum propheta Iusticiam tuam non abscondi in corde meo Magister uero quod discipulos suos facere docuerit prior ipse id facial et quod fugiendum eos monuerit ut a facie colubri illud effugiat ne aliis predicans ipse reprobus inueniatur Fratrem unum plus quam alium magister non diligat nisi quem in bonis actibus inuenerit meliorem Equalis caritas dilectionis debetur omnibus Frater unus de congregatione uir maturus sapiens et honestus fiat celerarius de quo magister fiduciam possit obtinere pleniorem eo quod in multis negociis magistri debet onera portare Sit eciam sobrius non multum edax non elatus non turbilentus non iniuriosus non piger non tenax non auarus nee prodigus sed uir timens deum qui omni familie nice magistri debet preesse disponens et ordinans actus eorundem sicut melius uiderit expedire tamen sine magistri iussione nichil omnino faciat uel incipiat Si quis autem fratrum irracionabiliter quicquam petierit ab eodem non spernendo eum contristetur sed male petita cum humilitate denegabit nulli se reddat difficilem Sed si in sua possessione id quod ab eo petitur non habeat bone responsionis sermo porrigatur quia sermo bonus super datum optimum equo animo commissum sibi impleat officium Horis competentibus que sunt distribuenda distribuat ne in domo dei perturbetur aut contristetur aliquis Omni solicitudine curam gerat infirmorum pauperum hospitum superuenientium Sacrista itaque sit unus de fratribus fidelis in obsequio dei deuotus chorum regens et ornans ecclesiam in sua possessione habens ornamenta libros uestimenta et quecumque ad ecclesiam spectantia percipiens redditus oblationes et obuenciones ad ecclesiam spectantes et pauperum extraneorum in Armaria decedentium uestes et alia bona si qua habuerint debet idem sacrista libros et uestimenta seruare reparare et renouare ceram et oleum inuenire ad lampades ardentes in choro Armaria et dormitorio De receptis uero debet in fine anni magistro compotum reddere Et quia eidem sacriste deputata est cura firmarie statuimus et firmiter precipimus quod infirmorum admittendorum confessionem audiat priusquam admittantur si fuerint adulti Non admittant leprosos paraliticos ydropicos furiosos morbo caduco laborantes fistulas aut morbos incurabiles pacientes nee mulieres lasciuas pregnantes nee iuuenculas sed pocius extra domum aliqua porcio sustentacionis eis assignetur si indiguerint cum infirmentur quoadusque conualuerint Statuimus quod de cetero nullus admittatur ad habitum ad instanciam quorumcumque nisi ipse ad minus per sex menses steterit in probatione Peracto tempore probationis supradicte et si magister et fratres ilium approbant admittantur Statuimus eciam quod omnes fratres et sorores unusquisque habeat alium commendatum in orationibus suis sacerdotes in missa laici et sorores in oratione dominica Et cum aliquis obierit fratrum siue sororum quod omnes confratres sui sacerdotes denote celebrent pro anima ilia illo die siue in crastino et quod laici et sorores dicant pro ilia anima psalterium beate uirginis et quod ille mortuus habeat unum de confratribus suis celebrantem pro anima sua et quod habeat corrodium suum illo anno adeo integre sicut esset habiturus in uita et cum dies anniuersarius suus fuerit singulis annis quod habeat plenum seruitium mortuorum cum aliis specialibus orationibus de omnibus fratribus et sororibus Staiuimus et prohibemus quod nullus ad ordinem seu ad confraternitatem admittatur irretitus uiciis incontinencie Gulosi ebriosi luxuriosi contenciosi illiterati persone deformes et defectum membrorum patientes perpetue infirmitatis laborantes molestia incurabili omnino repellantur sed mites et humiles uiri timorati in obsequio dei deuoti admittantur ad habitum seu ad confraternitatem Statuimus et statutum esse volumus quod omnes fratres et sorores sint obedientes suo preposito sine contradictione aliqua ita cum aliquid a preposito imperatum fuerit ac si diuinitus imperaretur Moram pati nesciant in faciendo nee decet eos qui nichil Cristo carius existimant pro quo contempserunt uitam mundi propriamque uoluntatem promittentes uiuere sub alieno arbitrio et alieno iudicio se submittentes ac imperio uerba Cristi in corde recolendo Non ueni facere voluntatem meam sed eius qui misit me Et tunc erit acceptabilis deo et dulcis hominibus quia obediencia que maioribus prebetur deo exhibetur Rara sit fratribus loquendi licencia quia mors et uita in manibus lingue Statuimus igitur quod post completorium fratres in dormitorio teneant silentium a tempore quo eunt cubitum usque ad primam cantatam in crastinum et eciam in refectione teneant silentium Loqui tamen et docere magistrum condecet Tacere et audire discipulis conuenit Et ideo si qua loqui compellit necessitas prius a preposito per signum loquendi cum omni humilitate requiratur licencia ne quis plus loqui uideatur quam expedit Scurilitatem uero et uerba ociosa que ad edificacionem non pertinent sed pocius fratres ad iracundiam mouentia in omnibus locis dampnamus et ad huiusmodi uerba subditorum os aperire non permittimus Statuimus eciam quod omnes fratres sani simul ad matutinas surgant ita tempestiue ut ante auroram uel saltem in aurora matutine possint percantari Intrantes quidem primo ecclesiam humiliter crucifixum debent adorare et coram autentico altari cum deuotione beate Marie uirginis maxime Deinde stantes in stallis matutinas dicant de beata uirgine cum deuotione et consequenter de die quibus inceptis et dictis usque ad ultimum uefsum psalmi primi nullus deinceps frater chorum introeat sed extra chorum permaneat expectans sue desidie culpam a suo preposito puniendam Consequenterque prima et tertia percantatis missa secundum ordinationem sacriste celebretur qua celebrata cetere hore dicantur et deinde fratres exeant et negotiis domus intendant quilibet eorum prout competit officio sibi deputato Ad hec autem superaddimus statuendo ne quis presumat aut aliquid dare aut accipere sine consensu et iussione sui prepositi neque aliquid habere proprium nullam omnino rem quibus non licet nee sua corpora nee suam uoluntatem in propria habere uoluntate Omnia sint communia Et si quisquam hoc nequissimo proprietarii uicio deprehensus fuerit amonitus semel et iterum si se non emendauerit graui subiaceat pene sibi infligende Deinde si quod habuerit proprium ante septem dies post promulgationem huius statuti illud resignet in manu sui prepositi in utilitatem domus conuertendum Alioquin ab eodem septimo die ipso facto retentionis proprii fit excommunicatus Si autem innotescerit aliquem cum proprietate obisse corpus eius proiciatur extra sepulturam Cristianam et sepeliatur more asini in fimario proiecto super eum eius proprio a fratribus dicentibus Pecunia tua tecum sit in perdicionem Omnes simul iaceant in uno dormitorio et de communi omnes cibentur et potentur in uno refectorio omnes dormiant uestiti femoralibus et indumento quo utuntur loco camisie nullus discurrat per uillas seu per patrias uel nemora sine comitatu et laudabili testimonio a suo licentiatus preposito In uilla Oxonie nullus comedat siue bibat nee ante fores sedeat ad aliquod spectaculum Nullus ad decios uel ad taxillos ludat Cum autem domum egredi contigerit pallio utatur aut cappa Induantur omnes russeto cameleto uel bumeto ita ut robe omnium sint concordantes Unus nigram robam non habeat et alius albam Cappas habeant cruce duplici ante pectus signatas Similiter et mantella crucibus sint signata ante humerum ex parte sinistra Casti sint omnes et sobrii lasciuiam domantes moderati in uictu cum mulieribus non loquentes seu iocantes recordantes semper quod mulierum contractus multos fecerunt errare sapientes Qualibet ebdomada conueniant simul in capitulo et ibidem regulariter fratrum excessus a preposito corrigantur Teneaturque capitulum absque garrulilate et clamore Et qui deliquerint humiliter et obedienter canonicam subeant disciplinam Nullus fratrem suum carnalem aut nepotem exhibeat Plures fratres aut sorores non admittantur quam necessarii sunt ad seruiendum infirmis Sorores conuerse uagas non teneant domicillas sed si quas tenuerint arceantur ne discurrant in locis priuatis domorum aut gardinorum per quod possit oriri infamia Si quam familiam fratres habere contigerit honesta sit moderata et casta Si quis uero de familia ebriosus seu incontinens fuerit nisi admonitus ab huiusmodi uiciis se subtraxerit amoueatur Veraces sint fratres sine iurgio sine turpiloquio sine maledicto Qui maledixerit fratri suo sit ille maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur Si quis fratrum super mendacio possit conuinci graui pena plectetur Similiter famuli mendaces a seruitio domus expellantur Similiter et hi quos super furto conuinci contigerit Fratres autem omnes et singuli qui in dicto hospitali habent obedientias de bonis sibi commissis in fine anni reddant compotum suo preposito Sorores conuerse secundum quod competit sexui suo obseruent ea que superius fratribus statuimus obseruanda Hec nostra statuta seruantibus omnibus gracia et pax a deo multiplicetur in terris ita quod regnum eterne beatitudinis possideant sine fine contempnentes et contradicentes maledictionis dei et beate Marie uirginis et omnium sanctorum incurrant sentenciam Amen Expliciunt statuta super regulam confirmata a uenerabili et sanctissimo papa Innocentio patre nostro ad peticionem illustris regis Anglorum Henrici tercii qui fuit fundator istius hospitalis Data Lugdini x Kalendas Aprilis pontificalus sui anno tercio Eo tempore fuit factus Hugo episcopus Lincolnie

Source (click image below to view full size)