Charter Document - 02710719
Charter Number: | 02710719 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1241 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxoniam in crastino apostolorum Philippi et Iacobi anno regni regis Henrici filii regis Iohannis uicesimo quinto coram Willelmo de Eboraco preposito Beuerlaci Henrico de Bathonia Rogero de Thurkelby et Gilberto de Prestone iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum magistrum Hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie querentem et Rogerum Noyf deforciantem de escambio unius mesuagii cum pertinenciis in Oxonia quod Alicia que fuit uxor Ricardi de Stocwelle clamauit uersus eundem magistrum et unde idem magister in eadem curia uocauit ad warantum Thomam de Estona et Iulianam uxorem eius et qui ei warantizauerunt et uocauerunt inde ad warantum eundem Rogerum qui uenit et eis warantizauit et quod mesuagium eadem Alicia postea recuperauit uersus eundem Rogerum per consideracionem eiusdem curie et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Rogerus dedit et concessit predicto magistro et fratribus eiusdem hospitalis in escambium predicti mesuagii totam domum suam lapideam cum omnibus pertinenciis suis que est ante ecclesiam sancte Abbe in Oxonia et que sita est inter terram que fuit Roberti le Mercer ex una parte et terram abbatis de Abendona ex altera Et pro hac donatione concessione fine et concordia idem magister concessit ipsi Rogero totam predictam domum cum pertinenciis habend et tenend eidem Rogero tota uita sua de predicto magistro et fratribus predicti hospitalis reddendo inde annuatim duas marcas ad quatuor terminos scilicet ad festum sancti Michaelis dimidiam marcam ad Natale domini dimidiam marcam ad festum beate Marie in Marcio dimidiam marcam et ad festum sancti Iohannis Baptiste dimidiam marcam pro omni seruicio ad predictum hospitale uel fratres eiusdem hospitalis pertinente et aquietando eandem domum uersus capitales dominos feodi illius de omnibus aliis seruiciis ad predictam terram pertinentibus Et post decessum ipsius Rogeri tota predicta domus cum pertinenciis reuertetur ad predictum hospitale et ad fratres predicti hospitalis quieta de heredibus predicti Rogeri in perpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxoniam in crastino apostolorum Philippi et Iacobi anno regni regis Henrici filii regis Iohannis uicesimo quintodate coram Willelmo de Eboraco preposito Beuerlaciname Henrico de Bathonianame Rogero de Thurkelbyname et Gilberto de Prestone iusticiariisname itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum magistrum Hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxoniename querentem et Rogerum Noyfname deforciantem de escambio unius mesuagii cum pertinenciis in Oxonia quod Alicianame que fuit uxor Ricardi de Stocwellename clamauit uersus eundem magistrumname et unde idem magistername in eadem curia uocauit ad warantum Thomam de Estonaname et Iulianam uxoremname eius et qui ei warantizauerunt et uocauerunt inde ad warantum eundem Rogerumname qui uenit et eis warantizauit et quod mesuagium eadem Alicianame postea recuperauit uersus eundem Rogerumname per consideracionem eiusdem curie et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Rogerusname dedit et concessit predicto magistroname et fratribusname eiusdem hospitalis in escambium predicti mesuagii totam domum suam lapideam cum omnibus pertinenciis suis que est ante ecclesiam sancte Abbe in Oxonia et que sita est inter terram que fuit Roberti le Mercername ex una parte et terram abbatis de Abendonaname ex altera Et pro hac donatione concessione fine et concordia idem magistername concessit ipsi Rogeroname totam predictam domum cum pertinenciis habend et tenend eidem Rogeroname tota uita sua de predicto magistroname et fratribusname predicti hospitalis reddendo inde annuatim duas marcas ad quatuor terminos scilicet ad festum sancti Michaelis dimidiam marcam ad Natale domini dimidiam marcam ad festum beate Marie in Marcio dimidiam marcam et ad festum sancti Iohannis Baptiste dimidiam marcam pro omni seruicio ad predictum hospitalename uel fratresname eiusdem hospitalis pertinente et aquietando eandem domum uersus capitales dominos feodi illius de omnibus aliis seruiciis ad predictam terram pertinentibus Et post decessum ipsius Rogeriname tota predicta domus cum pertinenciis reuertetur ad predictum hospitale et ad fratres predicti hospitalis quieta de heredibus predicti Rogeri in perpetuum