Charter Document - 02710645
Charter Number: | 02710645 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1291 - 1292 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod nos frater Nicholaus custos et magister hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie confratres et infirmi loci predicti dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmauimus pro nobis et successoribus nostris magistro Willelmo Burnel Wellensi preposito et heredibus suis ac assignatis quibuscumque in perpetuum aulam nostram angularem atque domos et tenementa cum suis pertinentiis prope cimiterium sancte Frideswyde in uilla Oxonie memorata que aula et domus site sunt inter terram et tenementa quondam Iuliane Gamage atque terram et tenementa prioris sancte Frideswide ex parte una et tenementa quondam Iohannis Cissoris ex parte altera in parochia sancte Frideswide predicte Dedimus etiam concessimus et hac presenti carta nostra confirmauimus prefato magistro Willelmo Burnel et heredibus suis uel suis assignatis domum terram et tenementa cum pertinentiis que Iacobus dictus Mildegod quondam Iudeus tenuit de nobis que domus sita est inter tenementum prioris sancte Frideswyde ex parte una et tenementa que quondam fuerunt Iudeorum Oxonie ex parte altera in parochia sancti Aldati habend et tenend omnes terras domos et omnia tenementa predicta cum suis pertinentiis dictis magistro Willelmo et heredibus suis ac suis assignatis de capitalibus dominis terrarum et tenementorum huiusmodi bene et in bona pace libere integre et quiete in perpetuum reddendo inde annuatim sepedictus magister Willelmus et sui heredes aut assignati capitali domino feodorum illorum et aliis seruitia inde debita et consueta secundum quantitatem que pertinet ad tantum tenementum in uilla Oxonie memorata Pro hac autem donatione concessione et presentis carte nostre confirmatione dedit prefatus magister Willelmus nobis et successoribus nostris in excambium domum illam cum pertinentiis que fuit Sarre quondam uxoris Benedicti le Eueske et terram illam et tenementa cum pertinentiis que fuerunt Samuelis de Berkhamstede et terram illam et tenementa cum pertinentiis que fuerunt Pye quondam uxoris Benedicti de Kauz et terram illam et tenementa cum pertinentiis que fuerunt Auegaye filie Benedicti de Wyntonia et terram illam et tenementa cum pertinentiis que fuerunt Benedicti de la Cornere quondam Iudeorum et Iudearum Oxonie reddendo inde annuatim nos et successores predicti capitalibus dominis feodorum predictorum seruitia debita et consueta Et nos dicti custos et magister hospitalis predicti confratres et infirmi loci predicti omnes domos et terras ac omnia tenementa predicta cum omnibus et singulis pertinentiis suis sepedicto magistro Willelmo et heredibus ac assignatis suis contra omnes homines et feminas per seruitia predicta acquietabimus et imperpetuum defendemus ac warantizabimus per excambium supradictum Et ut hec nostra donatio concessio warantizatio et presentis carte bipartite confirmatio rata stabilis et inconcussa permaneat in perpetuum parti istius carte ad modum cyrographi confecte penes predictum magistrum Willelmum heredes et assignatos suos remanenti sigillum nostrum commune apposuimus et relique parti eiusdem carte penes nos remanenti predictus magister Willelmus sigillum suum apposuit Hiis testibus Henrico Oweyn tunc maiore Oxonie Willelmo de Wodestone et Andrea Culuert tunc balliuis eiusdem uille Philippo de Ow Iohanne Culuert Ricardo de la Garderobe Iohanne de Ow Nicholao Aurifabro Henrico de Gamage Ricardo le Espicer Thoma Lysewys et multis aliis
Markups
Names Markup:
Sciant presentes et futuri quod nos frater Nicholaus custos et magister hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxoniename confratresname et infirmi loci predicti dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmauimus pro nobis et successoribus nostris magistro Willelmo Burnel Wellensi prepositoname et heredibus suis ac assignatis quibuscumque in perpetuum aulam nostram angularem atque domos et tenementa cum suis pertinentiis prope cimiterium sancte Frideswyde in uilla Oxonie memorata que aula et domus site sunt inter terram et tenementa quondam Iuliane Gamagename atque terram et tenementa prioris sancte Frideswidename ex parte una et tenementa quondam Iohannis Cissorisname ex parte altera in parochia sancte Frideswide predicte Dedimus etiam concessimus et hac presenti carta nostra confirmauimus prefato magistro Willelmo Burnelname et heredibus suis uel suis assignatis domum terram et tenementa cum pertinentiis que Iacobus dictus Mildegod quondam Iudeusname tenuit de nobis que domus sita est inter tenementum prioris sancte Frideswydename ex parte una et tenementa que quondam fuerunt Iudeorum Oxoniename ex parte altera in parochia sancti Aldati habend et tenend omnes terras domos et omnia tenementa predicta cum suis pertinentiis dictis magistro Willelmoname et heredibus suis ac suis assignatis de capitalibus dominis terrarum et tenementorum huiusmodi bene et in bona pace libere integre et quiete in perpetuum reddendo inde annuatim sepedictus magister Willelmusname et sui heredes aut assignati capitali dominoname feodorum illorum et aliis seruitia inde debita et consueta secundum quantitatem que pertinet ad tantum tenementum in uilla Oxonie memorata Pro hac autem donatione concessione et presentis carte nostre confirmatione dedit prefatus magister Willelmusname nobis et successoribus nostris in excambium domum illam cum pertinentiis que fuit Sarre quondam uxoris Benedicti le Eueskename et terram illam et tenementa cum pertinentiis que fuerunt Samuelis de Berkhamstedename et terram illam et tenementa cum pertinentiis que fuerunt Pye quondam uxoris Benedicti de Kauzname et terram illam et tenementa cum pertinentiis que fuerunt Auegaye filie Benedicti de Wyntonianame et terram illam et tenementa cum pertinentiis que fuerunt Benedicti de la Cornerename quondam Iudeorum et Iudearum Oxonie reddendo inde annuatim nos et successores predicti capitalibus dominisname feodorum predictorum seruitia debita et consueta Et nos dicti custos et magistername hospitalis predicti confratresname et infirmi loci predicti omnes domos et terras ac omnia tenementa predicta cum omnibus et singulis pertinentiis suis sepedicto magistro Willelmoname et heredibus ac assignatis suis contra omnes homines et feminas per seruitia predicta acquietabimus et imperpetuum defendemus ac warantizabimus per excambium supradictum Et ut hec nostra donatio concessio warantizatio et presentis carte bipartite confirmatio rata stabilis et inconcussa permaneat in perpetuum parti istius carte ad modum cyrographi confecte penes predictum magistrum Willelmumname heredes et assignatos suos remanenti sigillum nostrum commune apposuimus et relique parti eiusdem carte penes nos remanenti predictus magister Willelmusname sigillum suum apposuit Hiis testibus Henrico Oweynname tunc maiore Oxoniename Willelmo de Wodestonename et Andrea Culuertname tunc balliuis eiusdem uille Philippo de Ow Iohanne Culuertname Ricardo de la Garderobename Iohanne de Owname Nicholao Aurifabroname Henrico de Gamagename Ricardo le Espicername Thoma Lysewysname et multis aliis