Charter Document - 02710631

Charter Document - 02710631


Charter Number: 02710631
Cartulary Title: The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1236 - 1237
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conuentio facta inter Robertum le Mignot ex una parte et Iordanum le Iaune ex altera uidelicet quod predictus Robertus releuabit super terram predicti Iordani murum predicti Iordani qui prosternabatur per ipsum Robertum et extunc idem Robertus erit quietus Et ad finem illius muri scilicet a porta ipsius Iordani usque ad murum uille idem Iordanus concessit et dimisit dicto Roberto et suis assignatis in perpetuum totum murum solutum et quietum a se et heredibus qui continet in longitudine uiginti octo ulnas ferreas domini regis et dimidiam sine pollicibus ita quod dictus Robertus releuabit dictum murum et sustentabit proprio custo eodem loco quo prius situs fuit et bene licebit dicto Roberto et eius assignatis edificare super predictum murum sine dampno ipsius Iordani Pro hac autem concessione et dimissione predicti muri dedit predictus Robertus dicto Iordano quatuor solidos pre manibus Et ut hec conuentio rata et stabilis in perpetuum permaneat huic scripto cyrographato uterque sigillum suum apposuit alternatim Hiis testibus Petro filio Toroldi tunc maiore Oxonie Hugone Faue et Ada Cruste tunc prepositis Henrico filio Henrici Warnerio Uinitario Henrico de Wichum Ricardo Petir Iordano clerico et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est conuentio facta inter Robertum le Mignotname ex una parte et Iordanum le Iaunename ex altera uidelicet quod predictus Robertusname releuabit super terram predicti Iordaniname murum predicti Iordaniname qui prosternabatur per ipsum Robertumname et extunc idem Robertusname erit quietus Et ad finem illius muri scilicet a porta ipsius Iordaniname usque ad murum uille idem Iordanusname concessit et dimisit dicto Robertoname et suis assignatis in perpetuum totum murum solutum et quietum a se et heredibus qui continet in longitudine uiginti octo ulnas ferreas domini regis et dimidiam sine pollicibus ita quod dictus Robertusname releuabit dictum murum et sustentabit proprio custo eodem loco quo prius situs fuit et bene licebit dicto Robertoname et eius assignatis edificare super predictum murum sine dampno ipsius Iordaniname Pro hac autem concessione et dimissione predicti muri dedit predictus Robertusname dicto Iordanoname quatuor solidos pre manibus Et ut hec conuentio rata et stabilis in perpetuum permaneat huic scripto cyrographato uterque sigillum suum apposuit alternatim Hiis testibus Petro filio Toroldiname tunc maiore Oxoniename Hugone Fauename et Ada Crustename tunc prepositisname Henrico filio Henriciname Warnerio Uinitarioname Henrico de Wichumname Ricardo Petirname Iordano clericoname et aliis