Charter Document - 02710531

Charter Document - 02710531


Charter Number: 02710531
Cartulary Title: The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1285
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancti Iohannis Baptiste in quindecim dies anno regni regis Edwardi filii regis Henrici terciodecimo coram Thoma de Weylaund Iohanne de Louetot Willelmo de Brumtone et Rogero de Leycestre iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter fratrem Nicholaum magistrum hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie querentem et Willelmum de la Graue et Agatham uxorem eius deforciantes de uno mesuagio cum pertinenciis in Oxonia unde placitum conuencionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Willelmus et Agatha recognouerunt predictum mesuagium cum pertinenciis esse ius ipsius magistri et illud remiserunt et quietum clamauerunt de se et heredibus ipsius Agathe predicto magistro et successoribus suis et hospitali suo sancti Iohannis predicto imperpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamatione fine et concordia idem magister et fratres dederunt predictis Willelmo et Agathe uiginti marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancti Iohannis Baptiste in quindecim dies anno regni regis Edwardi filii regis Henrici terciodecimodate coram Thoma de Weylaundname Iohanne de Louetotname Willelmo de Brumtonename et Rogero de Leycestre iusticiariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter fratrem Nicholaum magistrum hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxoniename querentem et Willelmum de la Grauename et Agatham uxoremname eius deforciantes de uno mesuagio cum pertinenciis in Oxonia unde placitum conuencionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Willelmusname et Agathaname recognouerunt predictum mesuagium cum pertinenciis esse ius ipsius magistriname et illud remiserunt et quietum clamauerunt de se et heredibus ipsius Agathename predicto magistroname et successoribus suis et hospitali suo sancti Iohannisname predicto imperpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamatione fine et concordia idem magistername et fratresname dederunt predictis Willelmoname et Agathename uiginti marcas argenti