Charter Document - 02710521
Charter Number: | 02710521 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1273 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno secundo regni regis Edwardi filii regis Henrici ad festum sancti Andree apostoli hec conuentio facta fuit inter fratrem Walterum tunc magistrum hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie et eiusdem loci confratres ex una parte et Galfridum de Hengtisheye burgensem Oxonie ex alia parte uidelicet quod dictus Galfridus tradidit ac dimisit dictis fratribus decem solidos annualis redditus annuatim recipiendos de domo quam tenuit Thomas Punchard in parochia Omnium Sanctorum Oxonie que est inter terram quondam Ade Besed et terram quondam Iohannis Textoris pro arreragiis xl solidorum in quibus dictus Galfridus dictis fratribus tenebatur uidelicet ad quatuor anni terminos recipiendum scilicet ad festum sancti Thome apostoli duos solidos et sex denarios ad Annuntiationem beate Marie in Martio duos solidos et sex denarios ad Natiuitatem sancti Iohannis Baptiste duos solidos et sex denarios et ad festum sancti Michaelis duos solidos et sex denarios Et dicti confratres de decem predictis solidis annualis redditus quinque solidos al locabunt in redditu dicti Galfridi per annum et quinque solidos pro predictis arreragiis usque ad finem octo annorum continue et proxime sequentium Et si ita contingat quod dictus Galfridus ante finem dicti termini obierit quod absit concedit ipse Galfridus et Iohanna uxor eius pro se et heredibus suis uel suis assignatis ut dicti fratres recipiant predictum redditum tam pro arreragiis quam pro capitali redditu annuatim de toto tenemento suo in predicta parochea quod tenementum est inter terram Iohannis Padi et uenellam que se extendit uersus ecclesiam sancti Eadwardi Concedunt etiam predicti Galfridus et Iohanna pro se et heredibus suis uel suis assignatis ut predicti fratres habeant liberum ingressum namiandi et distringendi pro tempore in predictis tenementis quotienscumque terminis statutis predictus redditus aretro fuerit sine aliqua contraditione uel impedimento predictorum Galfridi et Iohanne uel heredum suorum Et ut hec omnia prescripta firma et stabilia permaneant usque ad finem dicti termini partes alternatim hiis scriptis sigilla sua apposuerunt hiis testibus Henrico Owayn tunc maiore Oxonie Elya le Quilter et Nicholao Aurifabro tunc balliuis de eadem Waltero Aurifabro Galfrido Aurifabro Iohanne de Colishulle Philippo de Ou Iohanne Sewy Iohanne de Ou Ricardo de Eppewelle et aliis
Markups
Names Markup:
Anno secundo regni regis Edwardi filii regis Henrici ad festum sancti Andree apostolidate hec conuentio facta fuit inter fratrem Walterumname tunc magistrum hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxoniename et eiusdem loci confratresname ex una parte et Galfridum de Hengtisheye burgensem Oxoniename ex alia parte uidelicet quod dictus Galfridusname tradidit ac dimisit dictis fratribusname decem solidos annualis redditus annuatim recipiendos de domo quam tenuit Thomas Punchardname in parochia Omnium Sanctorum Oxonie que est inter terram quondam Ade Besedname et terram quondam Iohannis Textorisname pro arreragiis xl solidorumnumeral in quibus dictus Galfridusname dictis fratribusname tenebatur uidelicet ad quatuor anni terminos recipiendum scilicet ad festum sancti Thome apostoli duos solidos et sex denarios ad Annuntiationem beate Marie in Martio duos solidos et sex denarios ad Natiuitatem sancti Iohannis Baptiste duos solidos et sex denarios et ad festum sancti Michaelis duos solidos et sex denarios Et dicti confratresname de decem predictis solidis annualis redditus quinque solidos al locabunt in redditu dicti Galfridiname per annum et quinque solidos pro predictis arreragiis usque ad finem octo annorum continue et proxime sequentium Et si ita contingat quod dictus Galfridusname ante finem dicti termini obierit quod absit concedit ipse Galfridusname et Iohanna uxorname eius pro se et heredibus suis uel suis assignatis ut dicti fratresname recipiant predictum redditum tam pro arreragiis quam pro capitali redditu annuatim de toto tenemento suo in predicta parochea quod tenementum est inter terram Iohannis Padiname et uenellam que se extendit uersus ecclesiam sancti Eadwardi Concedunt etiam predicti Galfridusname et Iohannaname pro se et heredibus suis uel suis assignatis ut predicti fratresname habeant liberum ingressum namiandi et distringendi pro tempore in predictis tenementis quotienscumque terminis statutis predictus redditus aretro fuerit sine aliqua contraditione uel impedimento predictorum Galfridiname et Iohannename uel heredum suorum Et ut hec omnia prescripta firma et stabilia permaneant usque ad finem dicti termini partes alternatim hiis scriptis sigilla sua apposuerunt hiis testibus Henrico Owaynname tunc maiore Oxoniename Elya le Quiltername et Nicholao Aurifabroname tunc balliuisname de eadem Waltero Aurifabroname Galfrido Aurifabroname Iohanne de Colishullename Philippo de Ouname Iohanne Sewyname Iohanne de Ouname Ricardo de Eppewellename et aliis