Charter Document - 02700406

Charter Document - 02700406


Charter Number: 02700406
Cartulary Title: The Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1279
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Pateat uniuersis per presens scriptum quod orta discordia inter Ricardum de Maresay filium Ingerammi de Styrap ex parte una et dominum w[illelmum] Burdon priorem de Blyda ex altera super quibusdam libris legalibus uidelicet Codice et Digesto et quadam summa legalia super totum corpus iuris quos dictus Ricardus a magistro Johanne de Clune defuncto legatos sibi et ab eodem dicto Ingerammo traditos fuisse ad opus ipsius Ricardi ut firmiter asserebat quosque ydem Ingerammus Willelmo de Welles quondam priori de Blyda et conuentui eiusdem pro xiii solidis quos ab eis recepit mutuo inpignorauit Et ydeo eosdem libros sibi restitui soluto dicto debito postulauit Huiusmodi discordia interuenientibus communibus amicis sedata fuit in hunc modum uidelicet quod dictus prior Willelmus Burdun dabit pro bono pacis prefato Ricardo xx solidos argenti in quindena sancti Johannis Baptiste anno gracie mcclxxix apud Blydam Dictus uero Ricardus remisit prefato priori Willelmo Burdon et conuentui suo omnes petitiones actiones querelas et demandas quas habuit uel habere potuit contra eos super dictis libris repetendis Actum apud Barneby anno gracie supradicto []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Pateat uniuersis per presens scriptum quod orta discordia inter Ricardum de Maresay filium Ingerammi de Styrapname ex parte una et dominum w[illelmum] Burdon priorem de Blydaname ex altera super quibusdam libris legalibus uidelicet Codice et Digesto et quadam summa legalia super totum corpus iuris quos dictus Ricardusname a magistro Johanne de Clune defunctoname legatos sibi et ab eodem dicto Ingerammoname traditos fuisse ad opus ipsius Ricardiname ut firmiter asserebat quosque ydem Ingerammusname Willelmo de Welles quondam priori de Blydaname et conuentui eiusdemname pro xiiinumeral solidis quos ab eis recepit mutuo inpignorauit Et ydeo eosdem libros sibi restitui soluto dicto debito postulauit Huiusmodi discordia interuenientibus communibus amicis sedata fuit in hunc modum uidelicet quod dictus prior Willelmus Burdunname dabit pro bono pacis prefato Ricardoname xxnumeral solidos argenti in quindena sancti Johannis Baptiste anno gracie mcclxxixdate apud Blydam Dictus uero Ricardusname remisit prefato priori Willelmo Burdonname et conuentui suoname omnes petitiones actiones querelas et demandas quas habuit uel habere potuit contra eos super dictis libris repetendis Actum apud Barneby anno gracie supradicto []