Charter Document - 02700317
Charter Number: | 02700317 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Blyth Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est composicio finaliter facta inter ecclesias sancte Marie de Blida et omnium sanctorum de Lactona temporibus Gilberti prioris de Blida et domini Stephani sancti Adriani diaconi cardinalis persone de Lactona procurante tunc in Anglia ex speciali mandato negocia dicti cardinalis Johanne de Alatro clerico super controuersia mota inter dictas ecclesias de decimis in parochia de Lacton scilicet quod ecclesia de Blida percipiet duas garbas de omnibus terris de quibus lis mota fuit et preterea unde antea percipere consueuit preter quam de quadraginta acris de dominico de Anestan scilicet in Siricwong et ad capud eius in Kirkeflat viginti acris et dimidia et in Hallecroft tresdecim acris et dimidia et in Wolpittewang et Peselandes sex acris de quibus consueuit percipere duas garbas set de cetero nichil percipiet set ecclesia de Lacton totum et similiter totum de omnibus terris de quibus antea totum percipere consueuit et terciam garbam ubi terciam percipere consueuit In huius autem composicionis testimonium dictus prior et dictus procurator sigilla sua auctentica huic scripto apposuerunt Actum apud Lettewelle anno gracie millesimo ducentessimo vicessimo quarto
Markups
Names Markup:
Hec est composicio finaliter facta inter ecclesias sancte Marie de Blidaname et omnium sanctorum de Lactonaname temporibus Gilberti prioris de Blidaname et domini Stephani sancti Adriani diaconi cardinalis persone de Lactona procurantename tunc in Anglia ex speciali mandato negocia dicti cardinalisname Johanne de Alatro clericoname super controuersia mota inter dictas ecclesias de decimis in parochia de Lacton scilicet quod ecclesia de Blidaname percipiet duas garbas de omnibus terris de quibus lis mota fuit et preterea unde antea percipere consueuit preter quam de quadraginta acris de dominico de Anestan scilicet in Siricwong et ad capud eius in Kirkeflat viginti acris et dimidia et in Hallecroft tresdecim acris et dimidia et in Wolpittewang et Peselandes sex acris de quibus consueuit percipere duas garbas set de cetero nichil percipiet set ecclesia de Lactonname totum et similiter totum de omnibus terris de quibus antea totum percipere consueuit et terciam garbam ubi terciam percipere consueuit In huius autem composicionis testimonium dictus priorname et dictus procuratorname sigilla sua auctentica huic scripto apposuerunt Actum apud Lettewelle anno gracie millesimo ducentessimo vicessimo quarto