Charter Document - 02700289
Charter Number: | 02700289 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Blyth Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1281 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Ebor[] a die purificacionis beate Marie in quindecim dies anno regni regis Edwardi filii regis Henrici nono coram Johanne de Wallibus Willelmo de Saham Johanne de Metingham et magistro Thoma de Sudinton[] iustic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum priorem de Blida querentem per Johannem de Monte Ascelino positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Willelmum [filium] Thome de Wudehall deforciantem de nouem marcis que ei aretro fuerunt de annuo redditu unius marce quem ei debet Et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmus recognouit predictum redditum cum pertinenciis esse ius ipsius prioris et ecclesie sue sancte Marie de Blida percipiendum per annum apud Atewik per manus eius Willelmi uel heredum suorum de nouem acris prati cum pertinenciis quas idem Willelmus tenuit in villa de Atewyk die quo hec concordia facta fuit uel per manus quorumcumque qui in posterum predictas nouem acras prati tenebunt ad festum beate Marie purificacionis in perpetuum Et si contingat quod predictus Willelmus uel heredes sui uel quicumque alii qui in posterum predictas nouem acras prati tenebunt in solucione predictorum denariorum ad predictum terminum defecerint bene licebit eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte ipsos distringere seu quoscumque alios qui in posterum predictas nouem acras prati tenebunt per omnia catalla sua in predicto prato inuenta usque ad solucionem denariorum qui aretro fuerint de illo termino Et pro hac recognicione fine et concordia idem prior remisit et quietum clamauit de se et successoribus et ecclesia sua predicta predicto Willelmo omnia arreragia et dampna que dicebat se habuisse occasione detencionis predicti redditus usque ad hunc quo hec concordia facta fuit
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regisname apud Ebor[] a die purificacionis beate Marie in quindecim dies anno regni regis Edwardi filii regis Henrici nonodate coram Johanne de Wallibusname Willelmo de Sahamname Johanne de Metinghamname et magistro Thoma de Sudinton[] iustic[] itinerantibusname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum priorem de Blidaname querentem per Johannem de Monte Ascelinoname positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Willelmum [filium] Thome de Wudehallname deforciantem de nouem marcis que ei aretro fuerunt de annuo redditu unius marce quem ei debet Et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmusname recognouit predictum redditum cum pertinenciis esse ius ipsius priorisname et ecclesie sue sancte Marie de Blidaname percipiendum per annum apud Atewik per manus eius Willelminame uel heredum suorum de nouem acris prati cum pertinenciis quas idem Willelmusname tenuit in villa de Atewyk die quo hec concordia facta fuit uel per manus quorumcumque qui in posterum predictas nouem acras prati tenebunt ad festum beate Marie purificacionis in perpetuum Et si contingat quod predictus Willelmusname uel heredes sui uel quicumque alii qui in posterum predictas nouem acras prati tenebunt in solucione predictorum denariorum ad predictum terminum defecerint bene licebit eidem prioriname et successoribus suis et ecclesie suename predicte ipsos distringere seu quoscumque alios qui in posterum predictas nouem acras prati tenebunt per omnia catalla sua in predicto prato inuenta usque ad solucionem denariorum qui aretro fuerint de illo termino Et pro hac recognicione fine et concordia idem priorname remisit et quietum clamauit de se et successoribus et ecclesia sua predicta predicto Willelmoname omnia arreragia et dampna que dicebat se habuisse occasione detencionis predicti redditus usque ad hunc quo hec concordia facta fuit