Charter Document - 02671888

Charter Document - 02671888


Charter Number: 02671888
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1173
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sciant uniuersi presentes et posteri quod hec est conuentio per quam concordati fuerunt magister Willelmus de Flammeuilla et Willelmus filius Walonis de quibusdam querelis quas habebant inter se super decimis et aliis rectitudinibus et capella de Wellom unde debebant ad placitum uenire coram domino Wigorniensi episcopo per breue domini pape quod inde adquieserat predictus Willelmus de Flameuillscilicet quod filius sic Willelmus Walonis et Walerannus filius et heres eius pro satisfactione decimationum retentarum et transgressionum contra ecclesiam de Nortona concesserunt et donauerunt in liberam et perpetuam elemosinam et quietam ab omni seruitio ecclesie de Nortona terram que est ad caput pontis Norton[e] iuxta fundum quem dudum tenuit Wido pincerna de feudo bone memorie domini Rogeri de Flamuilla inter Derewente uersus nort et terras cultas uersus suth sicut eam includunt fossata et hanc eandem terram ipsi warantizabunt ecclesie de Nortona Willelmus scilicet filius Walonis et Walerannus filius suus et heredes eorum in perpetuum et si non poterint hanc eandem terram warantizare reddant aliam in escambium ad ualentiam illius ad legale gratum persone ecclesie de Nortona per uisum legalium uirorum Preterea uero ut omnis querela que inter eos mota fuerat extingueretur dedit prefatus Willelmus filius Walonis magistro Willelmo de Flammauilla quatuor marcas argenti et pepigit quod prouideret capelle de Wellum in omnibus necessariis per terram ecclesie que est in Wellum scilicet duas bouatas et tres acras saluis per omnia matrici ecclesie de Nortona omnibus decimis et oblationibus et diuisis et nominatim decima molendini de Wellum Porro capellanus qui et clericus suus iuxta tenorem pacti residentes esse debent apud Wellum ad sumptus predicti Willelmi et heredum eius habebit denarios misse de mortuo presente et uigiliam suam et quatuor denarios tantum de sua diuisa de alia uero nichil et de tricennali medietatem Reliqua uero omnia in omnimodis obuentionibus tam in candelis quam in aliis rebus matrici ecclesie de Nortona reseruabuntur parrochianis omnibus de Wellum in tribus anni sollempnitatibus scilicet Natalis Domini Pasche et Omnium Sanctorum ad matricem ecclesiam de Nortona cum oblationibus suis omni anno uenturis Et ipse capellanus quisquis fuerit iurabit fidelitatem ecclesie et persone de Nortona Hec autem conuentio facta fuit in monasterio Beate Marie ueteris Maltone ante altare Beati Iohannis ewangeliste coram domino Willelmo de Uesci et coram canonicis uidelicet domino Radulfo subpriore [] Facta est autem hec compositio anno Domini mclxxiii[]

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Sciant uniuersi presentes et posteri quod hec est conuentio per quam concordati fuerunt magister Willelmus de Flammeuillaname et Willelmus filius Walonisname de quibusdam querelis quas habebant inter se super decimis et aliis rectitudinibus et capella de Wellom unde debebant ad placitum uenire coram domino Wigorniensi episcoponame per breue domini pape quod inde adquieserat predictus Willelmus de Flameuillscilicetname quod filius sic Willelmus Walonisname et Walerannus filiusname et heres eius pro satisfactione decimationum retentarum et transgressionum contra ecclesiam de Nortona concesserunt et donauerunt in liberam et perpetuam elemosinam et quietam ab omni seruitio ecclesie de Nortona terram que est ad caput pontis Norton[e] iuxta fundum quem dudum tenuit Wido pincernaname de feudo bone memorie domini Rogeri de Flamuillaname inter Derewente uersus nort et terras cultas uersus suth sicut eam includunt fossata et hanc eandem terram ipsi warantizabunt ecclesie de Nortona Willelmusname scilicet filius Walonisname et Walerannusname filius suus et heredes eorum in perpetuum et si non poterint hanc eandem terram warantizare reddant aliam in escambium ad ualentiam illius ad legale gratum persone ecclesie de Nortona per uisum legalium uirorum Preterea uero ut omnis querela que inter eos mota fuerat extingueretur dedit prefatus Willelmus filius Walonisname magistro Willelmo de Flammauillaname quatuor marcas argenti et pepigit quod prouideret capelle de Wellum in omnibus necessariis per terram ecclesie que est in Wellum scilicet duas bouatas et tres acras saluis per omnia matrici ecclesie de Nortona omnibus decimis et oblationibus et diuisis et nominatim decima molendini de Wellum Porro capellanusname qui et clericus suus iuxta tenorem pacti residentes esse debent apud Wellum ad sumptus predicti Willelminame et heredum eius habebit denarios misse de mortuo presente et uigiliam suam et quatuor denarios tantum de sua diuisa de alia uero nichil et de tricennali medietatem Reliqua uero omnia in omnimodis obuentionibus tam in candelis quam in aliis rebus matrici ecclesie de Nortona reseruabuntur parrochianis omnibus de Wellum in tribus anni sollempnitatibus scilicet Natalis Domini Paschename et Omnium Sanctorum ad matricem ecclesiam de Nortona cum oblationibus suis omni anno uenturis Et ipse capellanus quisquis fuerit iurabit fidelitatem ecclesie et persone de Nortona Hec autem conuentio facta fuit in monasterio Beate Marie ueteris Maltone ante altare Beati Iohannis ewangeliste coram domino Willelmo de Uesciname et coram canonicisname uidelicet domino Radulfo subpriorename [] Facta est autem hec compositio anno Domini mclxxiiidate[]