Charter Document - 02671859

Charter Document - 02671859


Charter Number: 02671859
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1194
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Eboracum die dominica post Exaltationem Sancte Crucis anno regni regis Ricardi sexto coram Rogero Bigot comite Norfol[kie] R[icardo] Herefordensi archidiacono Willelmo de Glanvilla Willelmo filio Hervei tunc justiciariis domini regis et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter abbatem et monachos de Kirkestall tenentes et Rogerum filium Warnieri de Eggeburga petentem de dimidia carucata terre cum pertinentiis in Thorp super Usam unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Rogerus quietum clamavit totum jus suum et clamum quod habuit in predicta [dimidia] carucata terre de se et heredibus suis predictis abbati et monachis et eorum successoribus in perpetuum Et pro hac quieta clamatione predicti abbas et monachi dederunt predicto Rogero tres vaccas et duos boves

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Eboracum die dominica post Exaltationem Sancte Crucis anno regni regis Ricardi sexto coram Rogero Bigot comite Norfol[kie]name R[icardo] Herefordensi archidiacononame Willelmo de Glanvillaname Willelmo filio Herveiname tunc justiciariis domini regis et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter abbatem et monachos de Kirkestallname tenentes et Rogerum filium Warnieri de Eggeburganame petentem de dimidia carucata terre cum pertinentiis in Thorp super Usam unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Rogerusname quietum clamavit totum jus suum et clamum quod habuit in predicta [dimidia] carucata terre de se et heredibus suis predictis abbati et monachisname et eorum successoribus in perpetuum Et pro hac quieta clamatione predicti abbasname et monachiname dederunt predicto Rogeroname tres vaccas et duos boves