Charter Document - 02671798
| Charter Number: | 02671798 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1208 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Petrus filius Ade de Birketheyt concessi et dedi et presenti carta confirmaui Deo et ecclesie Sancte Marie et monachis de Kirkestede in puram et perpetuam elemosinam totam terram quam Ricardus de Halgges tenuit de Adam patre meo in parochia de Peniggestun sicut metis comprehenditur et quicquid infra metas continetur Et quicquid est a curte Ricardi usque ad ductulum qui descendit ante hostium eiusdem Ricardi in Don uersus Peniggeshal[] et seruitium Willelmi Hallesword[] et heredum eius cum toto tenemento eiusdem Willelmi et quicquid infra metas de Peniggehal[] continetur cum omnibus edificiis suis et clausis preter bouatam Iohannis de Staigburc et alias tres bouatas quas tenet de me per aliam cartam Dedi etiam eis totam terram quam Robertus de Billeclif tenuit de patre meo in Billeclif in bosco et plano sine aliquo retenemento Et unam rodam iuxta ductilum ex occidentali parte terre Ricardi de Halgges Omnia hec dedi eis ad claudendum et fossandum et faciendum inde quod uoluerint salua Willelmo Hallesword[] tenure sua Preterea dedi eis duas rodas unam quam Hugo filius Adelfi tenuit aliam quam Alexander tenuit ita quod a nemine claudentur nec arabuntur et communem pasturam omnibus pecoribus suis per totum territorium de Langgesid[] et Swineden in bosco et plano et omnibus aliis locis preter in Horderne ab initio Aprilis usque ad festum Sancti Iacobi et ipsi monachi capient in boscis meis omnia necessaria ibidem commorantibus ad usum animalibus et pessionem porcis eorum preter in Horderne Omnia predicta habebunt idem monachi et tenebunt cum liberis introitibus et exitibus et omnibus proficuis et asiamentis in puram et perpetuam elemosinam sine omni seculari seruitio et consuetudine et exactione Et sciendum quod ego et heredes mei non communicabimus cum pecoribus monachorum infra diuisas de Peniggeshal[] nec aliquem alium illis communicare permittemus nisi per uoluntatem eorum sed nec recipiemus aliquos homines de religione uel eorum pecora infra diuisas de Langgesid[] et Swineden nec etiam uendemus aut inuadiabimus alicui homini aliquid de terra mea infra predictas diuisas nisi eisdem monachis si tamen dare uoluerint quantum alius rationabiliter dare uoluerit Et de communi bosco et pasture non amplius includi uel esartari permittemus quam inclusum et esartatum fuit anno Incarnationis Dominice mccviii mense Aprilis Et ego et heredes mei warantizabimus omnia predicta monachis predictis contra omnes homines imperpetuum Hiis testibus Iohanne de Builli Radulfo persona de Heclesfeld Willelmo persona de Peniggestun Nicholao de Wrteleby Roberto de Hecclesfeld[] Roberto de Halwardertheyt Willelmo de Reenes
Markups
Names Markup:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Petrus filius Ade de Birketheytname concessi et dedi et presenti carta confirmaui Deo et ecclesie Sancte Marie et monachis de Kirkestedename in puram et perpetuam elemosinam totam terram quam Ricardus de Halggesname tenuit de Adam patre meoname in parochia de Peniggestun sicut metis comprehenditur et quicquid infra metas continetur Et quicquid est a curte Ricardi usque ad ductulum qui descendit ante hostium eiusdem Ricardi in Don uersus Peniggeshal[] et seruitium Willelmi Halleswordname[] et heredum eius cum toto tenemento eiusdem Willelminame et quicquid infra metas de Peniggehal[] continetur cum omnibus edificiis suis et clausis preter bouatam Iohannis de Staigburcname et alias tres bouatas quas tenet de me per aliam cartam Dedi etiam eis totam terram quam Robertus de Billeclifname tenuit de patre meo in Billeclif in bosco et plano sine aliquo retenemento Et unam rodam iuxta ductilum ex occidentali parte terre Ricardi de Halggesname Omnia hec dedi eis ad claudendum et fossandum et faciendum inde quod uoluerint salua Willelmo Halleswordname[] tenure sua Preterea dedi eis duas rodas unam quam Hugo filius Adelfiname tenuit aliam quam Alexandername tenuit ita quod a nemine claudentur nec arabuntur et communem pasturam omnibus pecoribus suis per totum territorium de Langgesid[] et Swineden in bosco et plano et omnibus aliis locis preter in Horderne ab initio Aprilis usque ad festum Sancti Iacobi et ipsi monachiname capient in boscis meis omnia necessaria ibidem commorantibus ad usum animalibus et pessionem porcis eorum preter in Horderne Omnia predicta habebunt idem monachiname et tenebunt cum liberis introitibus et exitibus et omnibus proficuis et asiamentis in puram et perpetuam elemosinam sine omni seculari seruitio et consuetudine et exactione Et sciendum quod ego et heredes mei non communicabimus cum pecoribus monachorumname infra diuisas de Peniggeshal[] nec aliquem alium illis communicare permittemus nisi per uoluntatem eorum sed nec recipiemus aliquos homines de religione uel eorum pecora infra diuisas de Langgesid[] et Swineden nec etiam uendemus aut inuadiabimus alicui homini aliquid de terra mea infra predictas diuisas nisi eisdem monachisname si tamen dare uoluerint quantum alius rationabiliter dare uoluerit Et de communi bosco et pasture non amplius includi uel esartari permittemus quam inclusum et esartatum fuit anno Incarnationis Dominice mccviii mense Aprilisdate Et ego et heredes mei warantizabimus omnia predicta monachisname predictis contra omnes homines imperpetuum Hiis testibus Iohanne de Builliname Radulfo persona de Heclesfeldname Willelmo persona de Peniggestunname Nicholao de Wrtelebyname Roberto de Hecclesfeldname[] Roberto de Halwardertheytname Willelmo de Reenesname
