Charter Document - 02671755

Charter Document - 02671755


Charter Number: 02671755
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris frater Ernaldus abbas et conuentus Rieuallis salutem Nouerit uniuersitas uestra nos quietum clamasse Thome de Horbury et heredibus suis totum clamium quod habuimus contra predictum Thomam de domibus suis cum terra in qua site sunt que facte fuerunt ad occidentalem partem de Blakeker quando hec facta fuit Et quietum clamauimus totum ius quod habuimus de parco suo quod erit eiusdem longitudinis et latitudinis cuius fuit eo tempore quo hec carta facta fuit ita quod inter idem parcum et Bec Rode habebimus liberum egressum et regressum pastoribus nostris et aueriis ad pasturam nostram Et nos capiemus extra predictum parcum ubique infra sarta et extra mortuum boscum saluo stunario predicti Thome et heredum eius et hominum eorum de eadem uilla ita quod de mortuo bosco non dabunt nec uendent nec asportabunt de eodem feudo mineriam quoque capiemus ubique sicut continetur in carta patris eiusdem Thome et nominatim in illo loco de quo lis orta fuit inter nos que per conuentionem huius carte sigillo nostro confirmate pacificata est Et quoniam pro bono pacis hec inter nos acta sunt idem Thomas et heredes eius manutenebunt nos et fideliter consulent nobis in negotiis nostris et firmiter tenebunt et seruabunt cartam Mathei filii Saxi et cartam eiusdem Thome quam habemus de eo per quam confirmat cartam patris sui Mathei filii Saxi Hec carta facta fuit anno decimo regni regis Richardi apud Eboracum coram Hugone Bard[ulf] et sociis suis tunc ibidem iusticiariis domini regis itinerantibus Hiis testibus Roberto le Walays Willelmo de Liuet Samsone de Wridlesford Roberto filio Dolfini Elia de Wlfuelay Ada filio Philippi Iohanne Taleuace Willelmo de Horburi Thoma fratre eius

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris frater Ernaldus abbasname et conuentus Rieuallisname salutem Nouerit uniuersitas uestra nos quietum clamasse Thome de Horburyname et heredibus suis totum clamium quod habuimus contra predictum Thomamname de domibus suis cum terra in qua site sunt que facte fuerunt ad occidentalem partem de Blakeker quando hec facta fuit Et quietum clamauimus totum ius quod habuimus de parco suo quod erit eiusdem longitudinis et latitudinis cuius fuit eo tempore quo hec carta facta fuit ita quod inter idem parcum et Bec Rode habebimus liberum egressum et regressum pastoribus nostris et aueriis ad pasturam nostram Et nos capiemus extra predictum parcum ubique infra sarta et extra mortuum boscum saluo stunario predicti Thomename et heredum eius et hominum eorum de eadem uilla ita quod de mortuo bosco non dabunt nec uendent nec asportabunt de eodem feudo mineriam quoque capiemus ubique sicut continetur in carta patris eiusdem Thomename et nominatim in illo loco de quo lis orta fuit inter nos que per conuentionem huius carte sigillo nostro confirmate pacificata est Et quoniam pro bono pacis hec inter nos acta sunt idem Thomasname et heredes eius manutenebunt nos et fideliter consulent nobis in negotiis nostris et firmiter tenebunt et seruabunt cartam Mathei filii Saxiname et cartam eiusdem Thomename quam habemus de eo per quam confirmat cartam patris sui Mathei filii Saxiname Hec carta facta fuit anno decimo regni regis Richardi apud Eboracum coram Hugone Bard[ulf]name et sociis suis tunc ibidem iusticiariis domini regis itinerantibus Hiis testibus Roberto le Walaysname Willelmo de Liuetname Samsone de Wridlesfordname Roberto filio Dolfininame Elia de Wlfuelayname Ada filio Philippiname Iohanne Taleuacename Willelmo de Horburiname Thoma fratre eiusname