Charter Document - 02671523
Charter Number: | 02671523 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1194 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Lasci constabularius Cestrie dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui burgensibus meis de Pontefracto et heredibus et successoribus suis libertatem et liberum burgagium et toftos suos tenenda de me et heredibus meis in feudo et hereditate libere et quiete honorifice et integre reddendo annuatim mihi uel heredibus meis xii denarios pro quolibet tofto integro sicut fecerunt in tempore Henrici de Laci pro omnibus seruitiis reddendo medietatem firme ad mediam Quadragesimam et medietatem ad festum Sancti Michaelis Preterea concessi et confirmaui prefatis burgensibus meis et successoribus suis libertates et liberas leges quibus utuntur burgenses domini regis de Grimesbi que tales sunt Quilibet burgensis poterit terram suam dare uel uendere cui uoluerit nisi religioni salua firma domini et intrabit placitum et reddet terram in manu pretoris ad opus domini et dabit unum denarium de theoloneo et pretor dabit terram emptori de dono domini quietam ab omnibus et emptor dabit similiter unum denarium Quicunque emerit aliquam partem alicuius tofti et saisiatus fuerit sicut prescriptum est adeo liber est sicut totum toftum emeret Siquis habuerit plures domos in tofto suo et locauerit eas aliquibus liberi erunt uendere [et] emere omnia mercimonia sed dabit quatuor denarios pretori per annum Qui in capitali domo manserit quietus erit et liber sicut burgensis esset Quicumque foris fecerit in burgo predicto ibi attachiatus erit et iuri stabit per iudicium in curia Prefati uero burgenses non exibunt de burgo suo pro aliquo placito uel pro aliqua querela nisi tamen pro placitis corone Quum pretor pacauerit domino firmam burgi ad festum Sancti Michaelis remouebit illum dominus et ponet quemcunque uoluerit sed burgenses propriores erunt si tantum dare uoluerint quantum alii Qui aliquem rectauerit de aliquo delicto in placito coram pretore quod iniuste et absque ratione et in pace ille foris fecerit et ille negauerit iniuriam et nonrationem et pacem et quicquid dixerit uersus eum bonum dedit responsum qui negauerit iniuriam uel irrationem uel pacem et non fuerit culpatus de aliqua istarum iudicabitur in iura pretoris et per forisfactum recuperabit responsum suum Qui nominatim uerba in negatione sua negare ceperit et non omnia nominatim negauerit cadit et per forisfactum responsum suum recuperabit Foris factum burgensium finietur per duodecim legales homines ad hoc electos si pretor aliquem grauare uoluerit Nullus burgensium dabit foris factum pro prima super sessione sed pro secunda nisi diem sanare poterit Quilibet burgensis suum proprium namium plegiabit nisi rectatus fuerit de corona domini regis uel dimiserit proprium plegium incurrere Si seruiens pretoris locutus fuerit uersus burgensem non respondebit sine teste Si burgensis rectatus fuerit de pare suo de sanguinis effusione uel de ictu et negauerit iurabit se sexto si non de sanguine iurabit se tertio Si alius quam burgensis a burgense de eodem rectatus fuerit iurabit se duodecimo Quisque burgensium tenetur alteri respondere sine teste et non forensi nisi de facto apparente uel de debito Burgensis si de pari sacramentum acceperit nisi de debito in forisfacto erit si de altero quam de pari quietus erit Si forinsecus a burgense sacramentum acceperit in maximo forisfacto erit Si forinsecus debitum debuerit alicui burgensium licet ei omni die septimane capere namium super illum sine licentia pretoris nisi in nundinis Sancti Egidii Si namium alicuius burgensis captum fuerit super alium iudicatus erit prima die ire ad liberandum illud propriis expensis quod si facere noluerit per proprium ire namium Qui theloneum domini asportauerit in forisfacto remanebit tali scilicet pro quadrante quinque solidos et quadrantem pro obolo decem solidos et obolum pro tribus quadrantibus quindecim solidos et tres quadrantes pro denario uiginti solidos et denarium Cuique licet in terra sua quelibet officina facere ad perficiendam firmam domini Quicunque aliud negauerit uel concesserit quam hoc de quo rectatus fuerit in forisfacto remanebit Omnis burgensis poterit ducere annonam per aquam et per terram quocunque uoluerit et omnia alia mercimonia sine consuetudine et occasione nisi prohibetur a domino uel balliuis suis Non tenemur respondere cuiquam de aliquo tenemento nostro in quo saisiti fuimus per manum pretoris et tenuimus per unum annum integrum et unum diem sine calumpnia Si citatus aliquis in placito nostro dum alibi fuerit in negotio suo quietus erit de diebus sanandis cum redierit Si aliquis burgensis rectatus fuerit de latrocinio ab aliquo nos iudicabimus eum in burgo nostro assistente nobiscum seruiente domini faciente [eius] legem una uice cum tricesima sexta manu Si alia uice rectatus fuerit uel per duellum uel per aquam legauerit se Nulla femina [habe]at consuetudinem in burgo nostro pro cereuisia uendenda Preterea dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui eisdem burgensibus meis de Pontefracto et heredibus et successoribus suis quietanciam de omni theoloneo et consuetudine per totam terram meam pertinentem ad castel[a]riam Pontisfracti et ad castel[a]riam de Gliderho Et pro ista donatione et concessione libertatis habenda et firmiter tenenda dederunt mihi prefati burgenses mei de Pontefracto ccc marchas argenti Hiis testibus Huberto Dei gratia Eboracensi archiepiscopo comite Rogero Bigot Willelmo de Sancte Marie ecclesia Willelmo de Warenna Radulfo archidiacono Herefordensi Ricardo de Herriet Simone de Pateshilla Hugone Peueril Osberto filio [heruei] Ricardo de Cestria Hugone de Bobi Rogero de Bauent Radulfo filio Radulfi Waltero de Bouint[ona] Alano de Sinderbi Thoma filio Thome Roberto le Vauassur Galfrido de Duttona Roberto Valensi Galfrido de Reineuilla iohanne de Birkina Yuune de Lunuilers Thoma de Renuilla Datum vi mensis iunii apud Westmonasterium coram iustic[iar]iis domini regis Ricardi anno quinto coronationis eiusdem
Markups
Names Markup:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Lasci constabularius Cestriename dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui burgensibus meis de Pontefractoname et heredibus et successoribus suis libertatem et liberum burgagium et toftos suos tenenda de me et heredibus meis in feudo et hereditate libere et quiete honorifice et integre reddendo annuatim mihi uel heredibus meis xii denariosnumeral pro quolibet tofto integro sicut fecerunt in tempore Henrici de Laciname pro omnibus seruitiis reddendo medietatem firme ad mediam Quadragesimam et medietatem ad festum Sancti Michaelis Preterea concessi et confirmaui prefatis burgensibus meisname et successoribus suis libertates et liberas leges quibus utuntur burgenses domini regis de Grimesbiname que tales sunt Quilibet burgensis poterit terram suam dare uel uendere cui uoluerit nisi religioni salua firma domini et intrabit placitum et reddet terram in manu pretoris ad opus domini et dabit unum denarium de theoloneo et pretor dabit terram emptori de dono domini quietam ab omnibus et emptor dabit similiter unum denarium Quicunque emerit aliquam partem alicuius tofti et saisiatus fuerit sicut prescriptum est adeo liber est sicut totum toftum emeret Siquis habuerit plures domos in tofto suo et locauerit eas aliquibus liberi erunt uendere [et] emere omnia mercimonia sed dabit quatuor denarios pretori per annum Qui in capitali domo manserit quietus erit et liber sicut burgensisname esset Quicumque foris fecerit in burgo predicto ibi attachiatus erit et iuri stabit per iudicium in curia Prefati uero burgensesname non exibunt de burgo suo pro aliquo placito uel pro aliqua querela nisi tamen pro placitis corone Quum pretor pacauerit domino firmam burgi ad festum Sancti Michaelis remouebit illum dominus et ponet quemcunque uoluerit sed burgensesname propriores erunt si tantum dare uoluerint quantum alii Qui aliquem rectauerit de aliquo delicto in placito coram pretore quod iniuste et absque ratione et in pace ille foris fecerit et ille negauerit iniuriam et nonrationem et pacem et quicquid dixerit uersus eum bonum dedit responsum qui negauerit iniuriam uel irrationem uel pacem et non fuerit culpatus de aliqua istarum iudicabitur in iura pretoris et per forisfactum recuperabit responsum suum Qui nominatim uerba in negatione sua negare ceperit et non omnia nominatim negauerit cadit et per forisfactum responsum suum recuperabit Foris factum burgensiumname finietur per duodecim legales homines ad hoc electos si pretor aliquem grauare uoluerit Nullus burgensiumname dabit foris factum pro prima super sessione sed pro secunda nisi diem sanare poterit Quilibet burgensisname suum proprium namium plegiabit nisi rectatus fuerit de corona domini regis uel dimiserit proprium plegium incurrere Si seruiens pretoris locutus fuerit uersus burgensemname non respondebit sine teste Si burgensis rectatus fuerit de pare suo de sanguinis effusione uel de ictu et negauerit iurabit se sexto si non de sanguine iurabit se tertio Si alius quam burgensis a burgense de eodem rectatus fuerit iurabit se duodecimo Quisque burgensiumname tenetur alteri respondere sine teste et non forensi nisi de facto apparente uel de debito Burgensisname si de pari sacramentum acceperit nisi de debito in forisfacto erit si de altero quam de pari quietus erit Si forinsecus a burgense sacramentum acceperit in maximo forisfacto erit Si forinsecus debitum debuerit alicui burgensiumname licet ei omni die septimane capere namium super illum sine licentia pretoris nisi in nundinis Sancti Egidii Si namium alicuius burgensisname captum fuerit super alium iudicatus erit prima die ire ad liberandum illud propriis expensis quod si facere noluerit per proprium ire namium Qui theloneum domini asportauerit in forisfacto remanebit tali scilicet pro quadrante quinque solidos et quadrantem pro obolo decem solidos et obolum pro tribus quadrantibus quindecim solidos et tres quadrantes pro denario uiginti solidos et denarium Cuique licet in terra sua quelibet officina facere ad perficiendam firmam domini Quicunque aliud negauerit uel concesserit quam hoc de quo rectatus fuerit in forisfacto remanebit Omnis burgensisname poterit ducere annonam per aquam et per terram quocunque uoluerit et omnia alia mercimonia sine consuetudine et occasione nisi prohibetur a domino uel balliuis suis Non tenemur respondere cuiquam de aliquo tenemento nostro in quo saisiti fuimus per manum pretoris et tenuimus per unum annum integrum et unum diem sine calumpnia Si citatus aliquis in placito nostro dum alibi fuerit in negotio suo quietus erit de diebus sanandis cum redierit Si aliquis burgensisname rectatus fuerit de latrocinio ab aliquo nos iudicabimus eum in burgo nostro assistente nobiscum seruiente domini faciente [eius] legem una uice cum tricesima sexta manu Si alia uice rectatus fuerit uel per duellum uel per aquam legauerit se Nulla femina [habe]at consuetudinem in burgo nostro pro cereuisia uendenda Preterea dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui eisdem burgensibus meis de Pontefractoname et heredibus et successoribus suis quietanciam de omni theoloneo et consuetudine per totam terram meam pertinentem ad castel[a]riam Pontisfracti et ad castel[a]riam de Gliderho Et pro ista donatione et concessione libertatis habenda et firmiter tenenda dederunt mihi prefati burgensesname mei de Pontefracto ccc marchasnumeral argenti Hiis testibus Huberto Dei gratia Eboracensi archiepiscoponame comite Rogero Bigotname Willelmo de Sancte Marie ecclesianame Willelmo de Warennaname Radulfo archidiacono Herefordensiname Ricardo de Herrietname Simone de Pateshillaname Hugone Peuerilname Osberto filio [heruei]name Ricardo de Cestrianame Hugone de Bobiname Rogero de Bauentname Radulfo filio Radulfiname Waltero de Bouint[ona]name Alano de Sinderbiname Thoma filio Thomename Roberto le Vauassurname Galfrido de Duttonaname Roberto Valensiname Galfrido de Reineuillaname iohanne de Birkinaname Yuune de Lunuilersname Thoma de Renuillaname Datum vi mensis iunii apud Westmonasterium coram iustic[iar]iis domini regis Ricardi anno quinto coronationis eiusdemdate