Charter Document - 02671522

Charter Document - 02671522


Charter Number: 02671522
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1194
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wintoniam xxi die Aprilis anno regni domini regis Ricardi quinto coram domino rege et Huberto Cantuariensi archiepiscopo Willelmo Eliensi episcopo domini regis cancellario Hugone Dunelmensi g[ilberto] Roffensi episcopis Willelmo de Sancte Marie ecclesia Rannulfo comite Cestrie comite r[ogero] le Bigot Willelmo mareschallo Gaufrido filio Petri Hugone Bard[ulf] et aliis fidelibus domini regis qui tunc ibi aderant inter Albredam de Lisores et Rogerum constabularium Cestrie nepotem suum de tota terra que fuit Roberti de Lasci unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predicta Albreda et heredes sui quietam clamauerunt predicto Rogero et heredibus suis totam prenominatam terram que fuit Roberti de Lascy et predictus Rogerus concessit predicte Albrede quod teneat totam terram que fuit Roberti de Lisores patris ipsius Albrede sine aliquo retenemento tota uita sua bene et in pace per seruitium quod ad illam terram pertinet scilicet seruitium feodorum octo militum et post decessum suum Willelmus filius prefate Albrede et heredes sui terram illam tenebunt libere et quiete per predictum seruitium de predicto Rogero et heredibus suis in feodo et hereditate Preterea prefatus Rogerus dedit predicte Albrede uiginti libratas terre in Dardintona quas ipsa Albreda tota uita sua tenebit quietas ab omni seruitio et post decessum suum Willelmus filius suus et heredes sui eandem terram tenebunt de predicto Rogero et heredibus suis in feodo et hereditate per seruitium feodi unius militis et pro concessione harum uiginti libratarum terre predicta Albreda continuo deliberauit et quietam clamauit predicto Rogero uillam de Hauton in Lindeseia cum omnibus pertinentiis suis quam in dotem tenuerat

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wintoniam xxi die Aprilis anno regni domini regis Ricardi quintodate coram domino rege et Huberto Cantuariensi archiepiscoponame Willelmo Eliensi episcopo domini regis cancellarioname Hugone Dunelmensiname g[ilberto] Roffensi episcopisname Willelmo de Sancte Marie ecclesianame Rannulfo comite Cestriename comite r[ogero] le Bigotname Willelmo mareschalloname Gaufrido filio Petriname Hugone Bard[ulf]name et aliis fidelibus domini regis qui tunc ibi aderant inter Albredam de Lisoresname et Rogerum constabularium Cestriename nepotem suum de tota terra que fuit Roberti de Lasciname unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predicta Albredaname et heredes sui quietam clamauerunt predicto Rogeroname et heredibus suis totam prenominatam terram que fuit Roberti de Lascyname et predictus Rogerusname concessit predicte Albredename quod teneat totam terram que fuit Roberti de Lisoresname patris ipsius Albredename sine aliquo retenemento tota uita sua bene et in pace per seruitium quod ad illam terram pertinet scilicet seruitium feodorum octo militum et post decessum suum Willelmus filius prefate Albredename et heredes sui terram illam tenebunt libere et quiete per predictum seruitium de predicto Rogeroname et heredibus suis in feodo et hereditate Preterea prefatus Rogerusname dedit predicte Albredename uiginti libratas terre in Dardintona quas ipsa Albredaname tota uita sua tenebit quietas ab omni seruitio et post decessum suum Willelmus filius suusname et heredes sui eandem terram tenebunt de predicto Rogeroname et heredibus suis in feodo et hereditate per seruitium feodi unius militis et pro concessione harum uiginti libratarum terre predicta Albredaname continuo deliberauit et quietam clamauit predicto Rogeroname uillam de Hauton in Lindeseia cum omnibus pertinentiis suis quam in dotem tenuerat