Charter Document - 02671364

Charter Document - 02671364


Charter Number: 02671364
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1188
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris uisuris uel audituris literas has Robertus constabularius salutem Sciatis me concessisse et dedisse et hac presenti carta confirmasse Deo et Beate Marie et monachis de Melsa totum dominium meum de Tarlestorp in liberam et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis infra uillam et extra ut habeant illud usque adeo integre et plenarie sicut ego ipse tenui illud eo die quo saisiui eos in hanc terram faciendo pro eo tantummodo forinsecum seruitium quantum pertinet ad quinque bouatas terre de eo feodo unde octo karucate terre faciunt feudum militis Hec autem mea donatio et concessio coram comite Willelmo de Mandeyill apud Lambewat est facta non solum assensu set et petitione eius uiuente adhuc Willelmo fratre meo anno ab incarnatione Domini mc octogesimo octavo ad Pentecosten uidelicet proximum annum quem rex Francorum et Henricus rex Anglorum acceperunt crucem uouentes iter Ierosolimitanum Hiis testibus Willelmo de Otringham Waltero [de] Bouington

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris uisuris uel audituris literas has Robertus constabulariusname salutem Sciatis me concessisse et dedisse et hac presenti carta confirmasse Deo et Beate Marie et monachis de Melsaname totum dominium meum de Tarlestorp in liberam et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis infra uillam et extra ut habeant illud usque adeo integre et plenarie sicut ego ipse tenui illud eo die quo saisiui eos in hanc terram faciendo pro eo tantummodo forinsecum seruitium quantum pertinet ad quinque bouatas terre de eo feodo unde octo karucate terre faciunt feudum militis Hec autem mea donatio et concessio coram comite Willelmo de Mandeyillname apud Lambewat est facta non solum assensu set et petitione eius uiuente adhuc Willelmo fratre meoname anno ab incarnatione Domini mc octogesimo octavo ad Pentecostendate uidelicet proximum annum quem rex Francorumname et Henricus rex Anglorumname acceperunt crucem uouentes iter Ierosolimitanum Hiis testibus Willelmo de Otringhamname Waltero [de] Bouingtonname