Charter Document - 02671268
Charter Number: | 02671268 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1161 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit uniuersis sancte ecclesie filiis tam presentibus quam futuris hanc esse conuentionem inter dominum abbatem Rogerum et conuentum Sancti Wandragesili et Ricardum de Louuetot quod essarta autem a parte dextera uie que ducit de Sefeld ad Eglesfeld usque Blacaburna remanent quiete ecclesie Sancti Wandragesili sicut sepes antiquitus ante combustionem fuerunt et essarta a parte sinistra predicte uie remanent Ricardo de Louuetot quiete sicuti sepes antiquitus ante combustionem fuerunt et boscum sicut uia uadit de ecclesia de Eglesfeld usque Burleiestan ad sinistram alium de Burleia usque ad essarta de Wereldesend ad sinistram sit in communione sicut antiquitus fuit preterea ab essartis de Wereldesenda a capite collis alium eiusdem collis usque Burleistan et de Burleistan tota uia usque Uhtinabrigga in bosco usque Douni per terminos predictos habet dominus abbas et homines sui pasturam pecoribus suis a festo Sancti Hilarii usque Pascha sine cornu et cane et securi et a Pascha usque ad festum Sancte Marie in Augusto mortuum boscum sine uasto et porci dominici monachorum cum porcis Ricardi habebunt pascuagium Ricardus uero in augmentum elemosyne de omni uenatione sua de Halumsira monachis de Eglesfeld decimam concedit Hanc quoque conuentionem concessit Willelmus heres et filius eiusdem Ricardi Testibus hiis a parte monachorum domino Gilberto abbate de Troarn Roberto Maylard Rogero Bouett et Alano filio fratris eius Alberto ianitore Godfrido coco Radulpho camerario Hugone milite Ricardo filio Fulci Ex parte uero domini Ricardi de Louuetot Willelmo Faixo Waltero de Haier Rogero filio eius Rogero filio Roberti Rogero de [] Radulpho filio Uhtred Factum est hoc cyrographum anno ab incarnatione Domini millesimo centessimo sexagesimo primo anno uero regis Henrici iunioris septimo Hoc signum domini Ricardi de Louuetot Hoc signum Willelmi heredis sui Hoc cyrographum factum est apud Sanctum Wandragesilum
Markups
Names Markup:
Notum sit uniuersis sancte ecclesie filiis tam presentibus quam futuris hanc esse conuentionem inter dominum abbatem Rogerumname et conuentum Sancti Wandragesiliname et Ricardum de Louuetotname quod essarta autem a parte dextera uie que ducit de Sefeld ad Eglesfeld usque Blacaburna remanent quiete ecclesie Sancti Wandragesili sicut sepes antiquitus ante combustionem fuerunt et essarta a parte sinistra predicte uie remanent Ricardo de Louuetotname quiete sicuti sepes antiquitus ante combustionem fuerunt et boscum sicut uia uadit de ecclesia de Eglesfeld usque Burleiestan ad sinistram alium de Burleia usque ad essarta de Wereldesend ad sinistram sit in communione sicut antiquitus fuit preterea ab essartis de Wereldesenda a capite collis alium eiusdem collis usque Burleistan et de Burleistan tota uia usque Uhtinabrigga in bosco usque Douni per terminos predictos habet dominus abbas et homines sui pasturam pecoribus suis a festo Sancti Hilarii usque Pascha sine cornu et cane et securi et a Pascha usque ad festum Sancte Marie in Augusto mortuum boscum sine uasto et porci dominici monachorumname cum porcis Ricardi habebunt pascuagium Ricardus uero in augmentum elemosyne de omni uenatione sua de Halumsira monachis de Eglesfeldname decimam concedit Hanc quoque conuentionem concessit Willelmusname heres et filius eiusdem Ricardi Testibus hiis a parte monachorum domino Gilberto abbate de Troarnname Roberto Maylardname Rogero Bouettname et Alano filio fratris eius Alberto ianitorename Godfrido coconame Radulpho camerarioname Hugone militename Ricardo filio Fulciname Ex parte uero domini Ricardi de Louuetotname Willelmo Faixoname Waltero de Haiername Rogero filio eiusname Rogero filio Robertiname Rogero dename [] Radulpho filio Uhtredname Factum est hoc cyrographum anno ab incarnatione Domini millesimo centessimo sexagesimo primo anno uero regis Henrici iuniorisname septimo Hoc signum domini Ricardi de Louuetotname Hoc signum Willelminame heredis sui Hoc cyrographum factum est apud Sanctum Wandragesilum