Charter Document - 02669177
| Charter Number: | 02669177 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1192 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Celestinus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati Ryevallensi de Kirkeham et de Wartre prioribus salutem et apostolicam benedictionem Conquesti sunt nobis dilecti filii nostri canonici de Brid[lintona] de dilectis filiis monachis de Wyteby qui decimas a pyscatoribus parochianis eorum contra rationem extorquent ad ecclesiam de Brid[lintona] sicut dicitur pertinentes Ideoque discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus si verum est quod asseritur eosdem monachos ab hujusmodi decimarum appellatione postposita faciatis exactione cessare cogentes eos de hiis que de hujus[modi] provenientibus illicite acceperunt eis satisfacere competenter Quod si omnes hiis exequendis ne quiveritis interesse duo vestrum ea nihilominus exequantur Datum Laterani iii idibus Martii pontificatus nostri anno primo
