Charter Document - 02661205
Charter Number: | 02661205 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1192 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Eboracum die Sabbati proxima post octabas apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Ricardi tertio coram H[uberto] decano Eboracensi et R[icardo] archidiacono Hereford et Hugone Bardulf et Willelmo de Stuteuilla et Willelmo filio Aldel[ini] et Henrico de Wichetton tunc iusticiariis domini regis et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Robertum abbatem de Bardeney tenentem et Willelmum de Rocheford petentem de aduocatione capelle de Neutona unde placitum fuit inter eos in curia domini regis et unde recognitio de ultima presentatione summonita fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod prefatus Willelmus quietum clamauit in perpetuum de se et heredibus suis totum ius et clamium suum quod habuit in predicta aduocatione capelle de Neutona prefato Roberto abbati de Bardeney et monachis ibidem Deo seruientibus Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Robertus abbas dedit prenominato Willelmo quinque marcas argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Eboracum die Sabbati proxima post octabas apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Ricardi tertioname coram H[uberto] decano Eboracensiname et R[icardo] archidiacono Herefordname et Hugone Bardulfname et Willelmo de Stuteuillaname et Willelmo filio Aldel[ini]name et Henrico de Wichettonname tunc iusticiariis domini regis et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Robertum abbatem de Bardeneyname tenentem et Willelmum de Rochefordname petentem de aduocatione capelle de Neutona unde placitum fuit inter eos in curia domini regis et unde recognitio de ultima presentatione summonita fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod prefatus Willelmusname quietum clamauit in perpetuum de se et heredibus suis totum ius et clamium suum quod habuit in predicta aduocatione capelle de Neutona prefato Roberto abbati de Bardeneyname et monachisname ibidem Deo seruientibus Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Robertus abbasname dedit prenominato Willelmoname quinque marcas argenti