Charter Document - 02661166
Charter Number: | 02661166 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 1156 - 1157 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R[obertus] de Gant omnibus ecclesie filiis salutem Notum sit uobis me presentem fuisse ubi Gilbertus comes frater meus fecit diuisam suam in extrema egritudine sua coram hominibus suis qui presentes fuerunt et dedit ecclesie de Bridlington cum corpore suo in liberam et perpetuam elemosinam Burtonam cum omnibus suis pertinentiis et seruitium Hugonis Escrop cum una carucata terre in Bartona et omnium liberorum seruientium suorum et preterea seruitium Thecionis de tribus carucatis terre in Spetona et seruitium Lamberti filii Willelmi de una carucata terre in Bartona que carucata pertinet ad feodum de Besingeby quod dederat prius eidem ecclesie Hec omnia confirmauit eidem ecclesie cum libertatibus que sunt in carta sua Et precepit mihi sicut fratri suo et homini ut ego ad scribendum et ad sigillandum presens essem cum hominibus suis qui tunc erant cum eo et cum lecte essent carte de hiis coram nobis per consilium et assensum eorundem hominum suorum de manu mea accepit Iohannes camerarius sigillum et sub testimonio nostro sigillauit eas De hac re testis sum ego et si aliquis contradicere uoluerit paratus sum ego de hoc facere quicquid pertinet ad testem legitimum ualete
Markups
Names Markup:
R[obertus] de Gantname omnibus ecclesie filiis salutem Notum sit uobis me presentem fuisse ubi Gilbertus comes frater meusname fecit diuisam suam in extrema egritudine sua coram hominibus suis qui presentes fuerunt et dedit ecclesie de Bridlington cum corpore suo in liberam et perpetuam elemosinam Burtonam cum omnibus suis pertinentiis et seruitium Hugonis Escropname cum una carucata terre in Bartona et omnium liberorum seruientium suorum et preterea seruitium Thecionisname de tribus carucatis terre in Spetona et seruitium Lamberti filii Willelminame de una carucata terre in Bartona que carucata pertinet ad feodum de Besingeby quod dederat prius eidem ecclesie Hec omnia confirmauit eidem ecclesie cum libertatibus que sunt in carta sua Et precepit mihi sicut fratri suo et homini ut ego ad scribendum et ad sigillandum presens essem cum hominibus suis qui tunc erant cum eo et cum lecte essent carte de hiis coram nobis per consilium et assensum eorundem hominum suorum de manu mea accepit Iohannes camerariusname sigillum et sub testimonio nostro sigillauit eas De hac re testis sum ego et si aliquis contradicere uoluerit paratus sum ego de hoc facere quicquid pertinet ad testem legitimum ualete