Charter Document - 02661158

Charter Document - 02661158


Charter Number: 02661158
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1147 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Anglorum archiepiscopo Eboracensi et justiciariis et com[iti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Eboraciscira salutem Sciatis me concessisse et confirmasse ecclesie Sancte Marie de Berlintona et canonicis ibidem Deo servientibus donationem illam quam Gilbertus comes Linc[olnie] eis fecit de tota terra illa quam Willelmus constabularius ejus tenuit de feodo suo in Ebor[aci]scira Quare volo et firmiter precipio quod predicta ecclesia et canonici terram illam bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneant cum omnibus pertinentiis et libertatibus et liberis consuetudinibus eidem terre pertinentibus in perpetuam elemosinam sicut idem comes Gilbertus eam dedit et concessit et carta sua confirmavit Testibus Roberto Gresled et Willelmo Fossard apud Lincolniam