Charter Document - 02661104
Charter Number: | 02661104 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1190 - 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes hanc cartam visuri vel audituri quod ego Alanus filius Alexandri dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et altari Sancti Johannis Beverlacensis et canonicis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et antecessorum meorum in puram et perpetuam elemosinam unum toftum in Middelton scilicet illud toftum quod jacet inter toftum Alexandri filii Reginaldi et toftum Willelmi filii Reineri et duas acras terre in campo ejusdem ville scilicet unam acram apud Lairehil a via Eboraci usque ad meram Daltonie et unam acram a Kiblincotesgate usque ad meram de Lund liberam et quietam ab omni seculari servitio Ego autem et heredes mei predictum toftum et prenominatas acras terre Deo et altari Sancti Johannis Beverlacensis et canonicis warantizabimus contra omnes homines Hiis testibus Philippo magistro Milone magistro Haiemerico canonicis Beverlacensibus Alexandro Roberto R[oberto] Matheo capellanis Beverlacensibus Willelmo filio Reineri de Middelton Gileberto filio Amfridi Amfrido filio ejus Johanne filio Amfridi Waltero Barun Willelmo filio Thome Willelmo filio Gemelli