Charter Document - 02661103

Charter Document - 02661103


Charter Number: 02661103
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes hanc cartam visuri vel audituri quod ego Alanus filius Alexandri de Middeltona dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et altari Sancti Johannis Beverlacensis et canonicis ibidem Deo servientibus pro salute anime meorum et omnium parentum meorum in puram et perpetuam elemosinam quattuor acras terre in campis de Middelt[ona] scilicet unam acram juxta viam Daltonie et dimidiam acram apud Laerhil inter viam de Kiblincotes et viam de Eboraco et unam acram et dimidiam ad Pesedale inter viam de Kiblincotes et viam Eboraci et unam acram ex occidentali parte fossi a via Humbelochedale usque ad divisam Daltonie Ut autem hec donatio et concessio libera et quieta ex omni exactione et seculari servitio permaneat inperpetuum presens scriptum sigilli mei appositione corroboravi Ego vero et heredes mei predictas acras Deo et altari Sancti Johannis et canonicis Beverlacensibus warantizabimus contra omnes homines Hiis testibus Philippo magistro Milone magistro Haimerico canonicis Beverlacensibus Alexandro Roberto Matheo capellanis Beverlacensibus magistro Stephano sacrista magistro Albino Willelmo Jordani Ricardo Carter Petro Derman Lamberto Clemente et multis aliis