Charter Document - 02661095

Charter Document - 02661095


Charter Number: 02661095
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis Willelmus Fossard in Christo salutem Notum sit vobis me concessisse et dedisse et presentis cartule testimonio confirmasse Deo et Beate Marie et conventui sanctimonialium domus de Wattun et fratribus earum clericis et laicis tres carucatas terre in territorio de Houwald liberas et quietas ab omni servitio et exactione et consuetudine in liberam et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius a fidelibus datur quibuslibet religiosis preter Danegeld solummodo si rex illud quietum carta sua non clamaverit Et hoc feci maxime pro itinere quod facturus eram Ierosolimam et pro remissione peccatorum meorum et parentum meorum omnium vivorum et mortuorum illas vero tres carucatas dico quas Rogerus filius Rogeri de me tenuit cui etiam satisfeci et heredibus suis ad grantum eorum et nominatim Willelmo filio Geroldi ut predicta elemosina mea libera et quieta et inconcussa ab omni calumpnia in perpetuum permaneat supradictis sanctimonialibus Ego vero et heredes mei pro me warantizabimus et adquietabimus predictas tres carucatas terre predicto conventui contra omnes homines de querelis et calumpniis et omnibus rebus in perpetuum preter Danegeld tantummodo His testibus Rogero archiepiscopo Eboracensi Johanne thesaurario Johanne filio Letoldi Nicholao de Trali Willelmo filio Thosti Arnulfo Sotewam Simone de Sigillo Geroldo filio Serlonis magistro Roberto et toto capitulo Eboracensi et magistro R[oberto] hospitalis et fratre Suano presbitero Petro clerico Adam Waltero Aguilun Willelmo filio Geroldi Rogero filio Rogeri Radulfo filio Wimundi Willelmo turpis copule Willelmo de Sancto Pancratio Bertranno de Bulemer Philippo de Monte