Charter Document - 02660992
| Charter Number: | 02660992 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1180 - 1189 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f76v) Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f58r) |
Charter:
Willelmus Esweillechen omnibus videntibus et audientibus has literas salutem Sciatis me concessisse et hac mea karta confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie de Hemmigburc et illis qui ecclesiam illam in perpetuum sunt habituri in puram et perpetuam elemosinam tres bovatas terre in Duffeld cum toftis et domibus et aliis que ad easdem bovatas pertinent scilicet duas quas Rogerusde Wandestree avus meus et Mabilia mater mea filia ejus que ei jure hereditario successit eidem ecclesie dederunt et concesserunt pro salute animarum suarum et antecessorum suorum et successorum et tertiam que fuit Rannulfi Furmie quam Alanus Wastehose qui medietatem predicte ville de me tenet predicte ecclesie dedit et concessit Quare volo quod prenominata ecclesia et illi qui eam in perpetuum sunt habituri habeant et possideant in puram et perpetuam elemosinam illas tres bovatas terre cum omnibus que ad eas pertinent liberas et quietas ab omni consuetudine et opere et servitio tam forinseco quam alio sicut alique ecclesie vel ecclesiarum persone liberius et quietius aliquam elemosinam tenent Hiis testibus magistro Ricardo de Coldigh[am] Waldingo et Rogero et Absalone capellanis Willelmo filio Reineri Jordano et Rogero filiis ejus Jordano de Hameld[on] Willelmo de Rednesse Rogero forestario Waltero clerico de Angotebi Roberto nepote magistri Ricardi de Coldig[ham] Huttingo serviente ejus et aliis multis
