Charter Document - 02660986

Charter Document - 02660986


Charter Number: 02660986
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1180 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hominibus cartam istam visuris vel audituris Adam de Warrum filius Willelmi de Warrum salutem Noverit universitas vestra me de spontanea et libera voluntate mea concessisse dedisse et quietum clamasse Alicie Basset sorori mee et heredibus suis totum jus hereditarium quod habeo in villa de Yukkeflet cum omnibus pertinentiis suis infra eandem villam et extra in introitibus et exitibus in viis et semitis in aquis et ripis et in molendinis in moris et mariscis in pratis et pascuis in turbatis in terra arabili et in omnibus aisiamentis tenendum et habendum sibi et heredibus suis in perpetuum libere honorifice et quiete sicut Willelmus de Warrum pater meus et suus ipsam terram umquam liberius tenuit de domino Donolmensi episcopo reddendo inde annuatim quatuor marcas argenti de firma domino Donolmensi episcopo ad quatuor terminos in Houedene skire constitutos Ut autem hec donatio et quieta clamatio predicte Alicie sorori mee et heredibus suis perpetua et firma permaneat ipsam Aliciam domino nostro H[ugoni] Dei gratia Donolomensi episcopo heredem meam presentavi qui ejus homagium ut heredis mei ad petitionem meam suscepit in ecclesia Beati Petri Eboraci Hanc autem hereditatem et quamlibet aliam que me contingit vel contingere debet ipsi Alicie et heredibus suis similiter confirmavi Ne autem hec concessio et donatio et quieta clamatio aliquo modo possit infringi vel in irritum revocari eam presentis sigilli mei munimine corroboravi His testibus Hamone precentore Jeremia archidiacono Petro de Roos Geroldo canonico Toma filio Paulini Reginaldo Arundel Adam de Tornouer magistro Bartholomeo tunc officiali magistro Willelmo Testard Willelmo Tillemire Roberto Skire Willelmo de Boum Reinero vicecomite Willelmo filio regis Stephani Willelmo Basset Petro Basset Simone Basset Rogero de Bordeles et multis aliis