Charter Document - 02660956

Charter Document - 02660956


Charter Number: 02660956
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1157 - 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f86v)

Charter:

Hec est conventio facta inter monachos Dunelmenses et monachos Rievallenses quod monachi Dunelmenses concedunt Rievallensibus decimas garbarum de Cotum que pertinent ad matricem ecclesiam de Alvertona tenendas de eis pro tribus marcis quas Rievallenses persolvent eis singulis annis scilicet viginti solidos ad Pentecosten et xx solidos ad festum Sancti Martini Quod si monachi Rievallenses pensionem illam ad predictos terminos aliquando reddere noluerint monachi Dunelmenses habeant adeo liberam facultatem repetendi predictas decimas sicut habuerunt eo tempore quo facta fuit ista conventio Teste domino Hugone Dunelmensi episcopo