Charter Document - 02660820
| Charter Number: | 02660820 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1187 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est concordia facta anno ab Incarnatione Domini MCLXXXVII inter monachos de Kirk[estal] et Petrum de Besacle quando justiciarii domini regis fuerunt apud Eboracum scilicet Godefridus de Luci et Joscelinus archidiaconus de Cicestria et Willelmus Vavasur de querimonia et recognitione quam idem Petrus habebat adversus eosdem monachos et in breviata fuerat coram eisdem justiciariis de communa sua in Besacle unde dixit se per prefatos monachos disseisiatum fuisse scilicet quod prefatus Petrus quietam clamat prefatis monachis totam calumpniam quam habebat adversus eos de predicta communa ita quod terre ille de quibus Petrus predictus questus est et de quibus visio facta fuit et unde recognitio debuit fieri coram memoratis justiciariis apud Eboracum quiete remanebunt monachis colende in perpetuum pro salute anime ejusdem Petri et uxoris sue et heredum suorum et pro animabus patris et matris sue et omnium antecessorum suorum in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni terreno servitio scilicet tota terra quam monachi coluerant de Echeles a via que vadit per ecclesiam Sancti Wilfridi versus Tornwad usque ad illum locum qui vocatur Echelesweke et tota cultura inter Bernolvescroft et viam que vadit a villa de Besacle ad ecclesiam ejusdem ville usque ad prefatam viam que vadit per ecclesiam ad Tornwad Quod si a modo voluerint prefati monachi aliquid de communa prefate ville ad usus suos accipere vel colere idem Petrus hoc ipsum eis absque omni calumpnia permittit et concedit ita quod monachi similiter permittent eidem Petro et hominibus suis prefate ville absque omni calumpnia colere et ad usus suos assumere partes suas de prefata communa sua quantum pertinere debet ad terram suam quam tenent in prefata willa Preterea de turbaria unde monachi aliquando adversus Petrum querimoniam habuerunt ita terminata est et ex utraque parte per presens cyrographum confirmata quod tam monachi quam Petrus et homines sui capient de turbaria quantum sufficere poterit ad usus proprios ita quod nec monachi nec Petrus nec homines sui non dabunt nec vendent alicui aliquid de predicta turbaria Quod si quisquam deprehensus fuerit de turbaria dare vel vendere dabit prima vice vi denarios pro forisfacto et secunda vice dabit si deprehensus fuerit xii denarios sine aliqua condonatione et tertia vice xviii denarios Preterea de turbaria ubi fodere sole[b]ant tam monachi quam Petrus et homines sui ex parte australi grangie monachorum nemo ex eis a modo fodiet a grangia monachorum usque ad molendinum inter viam que vadit a villa de Besacle ad molendinum et le mareis preter inter Askeledic et molendinum Homines vero predicti Petri capient in campis de Besacle fougere et bruere quantum opus habuerint sine disturbatione Testes []
Markups
Names Markup:
Hec est concordia facta anno ab Incarnatione Domini MCLXXXVIIdate inter monachos de Kirk[estal]name et Petrum de Besaclename quando justiciarii domini regis fuerunt apud Eboracum scilicet Godefridus de Luci et Joscelinus archidiaconus de Cicestria et Willelmus Vavasur de querimonia et recognitione quam idem Petrusname habebat adversus eosdem monachosname et in breviata fuerat coram eisdem justiciariis de communa sua in Besacle unde dixit se per prefatos monachosname disseisiatum fuisse scilicet quod prefatus Petrusname quietam clamat prefatis monachisname totam calumpniam quam habebat adversus eos de predicta communa ita quod terre ille de quibus Petrusname predictus questus est et de quibus visio facta fuit et unde recognitio debuit fieri coram memoratis justiciariis apud Eboracum quiete remanebunt monachisname colende in perpetuum pro salute anime ejusdem Petriname et uxoris suename et heredum suorum et pro animabus patris et matris sue et omnium antecessorum suorum in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni terreno servitio scilicet tota terra quam monachiname coluerant de Echeles a via que vadit per ecclesiam Sancti Wilfridi versus Tornwad usque ad illum locum qui vocatur Echelesweke et tota cultura inter Bernolvescroft et viam que vadit a villa de Besacle ad ecclesiam ejusdem ville usque ad prefatam viam que vadit per ecclesiam ad Tornwad Quod si a modo voluerint prefati monachiname aliquid de communa prefate ville ad usus suos accipere vel colere idem Petrusname hoc ipsum eis absque omni calumpnia permittit et concedit ita quod monachiname similiter permittent eidem Petroname et hominibus suis prefate ville absque omni calumpnia colere et ad usus suos assumere partes suas de prefata communa sua quantum pertinere debet ad terram suam quam tenent in prefata willa Preterea de turbaria unde monachiname aliquando adversus Petrum querimoniam habuerunt ita terminata est et ex utraque parte per presens cyrographum confirmata quod tam monachiname quam Petrusname et homines sui capient de turbaria quantum sufficere poterit ad usus proprios ita quod nec monachiname nec Petrusname nec homines sui non dabunt nec vendent alicui aliquid de predicta turbaria Quod si quisquam deprehensus fuerit de turbaria dare vel vendere dabit prima vice vi denariosnumeral pro forisfacto et secunda vice dabit si deprehensus fuerit xii denariosnumeral sine aliqua condonatione et tertia vice xviii denariosnumeral Preterea de turbaria ubi fodere sole[b]ant tam monachiname quam Petrusname et homines sui ex parte australi grangie monachorumname nemo ex eis a modo fodiet a grangia monachorumname usque ad molendinum inter viam que vadit a villa de Besacle ad molendinum et le mareis preter inter Askeledic et molendinum Homines vero predicti Petriname capient in campis de Besacle fougere et bruere quantum opus habuerint sine disturbatione Testes []
