Charter Document - 02660785
Charter Number: | 02660785 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1227 - 1228 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis hoc presens scriptum visuris vel audituris Robertus filius Meldr[edi] salutem Noveritis me concessisse et quietam clamasse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie Beati Petri Eboracensis et prebendis de Driffeld et Strensale in puram et perpetuam elemosinam totam terram cum vestura in foresta de Galtres de qua contentio fuit inter Henricum de Nevil antecessorem meum ex una parte et homines de Haxeby ex altera in curia Beati Petri apud Eboracum per preceptum domini regis infra has divisas a loco ubi crux stetit tempore Bertrami de Bulmer baronis domini regis et Nicholai de Trilli et Hugonis de Murdac canonicorum Eboracensium usque inter Ellerpittes et sic versus occidentem usque Redker et sic in longitudine de Redker sicut rivulus extendit usque villam de Houkeshill et sic versus austrum usque sub Houkeshill ex parte orientali sicut via extendit usque capud Grenthwayt versus orientem secundum limites [qui] facti sunt sine aliquo retenemento cum omnibus pertinentiis suis et cum omnibus aisiamentis et libertatibus ad eandem terram pertinentibus tenendam et habendam in puram et perpetuam elemosinam libere integre honorifice pacifice et quiete ab omni servitio consuetudine exactione et demanda Pro hac autem concessione et quieta clamatione magistri Walterus de Wisebek et Johannes Romanus canonici Eboracenses dederunt michi quadraginta marcas Quapropter ego Robertus filius Meldredi et heredes mei warantizabimus predictam terram cum pertinentiis canonicis predictarum prebendarum contra omnes homines imperpetuum Hiis testibus Roberto de Kokefeld tunc vicecomiti Eboracensi Simone fratre ejus Galfrido filio Roberti filii Meldr[edi] Thoma de Pirrow Bernardo filio Galfridi Roberto de Alford Willelmo Boniface Willelmo de Bolbis Galfrido de Cuntona Nicholao de Routheclive Adam de Langtoft Gilberto Brakenbiry et multis aliis
Markups
Names Markup:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis hoc presens scriptum visuris vel audituris Robertus filius Meldr[edi]name salutem Noveritis me concessisse et quietam clamasse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie Beati Petri Eboracensis et prebendis de Driffeld et Strensale in puram et perpetuam elemosinam totam terram cum vestura in foresta de Galtres de qua contentio fuit inter Henricum de Nevilname antecessorem meum ex una parte et homines de Haxebyname ex altera in curia Beati Petri apud Eboracum per preceptum domini regis infra has divisas a loco ubi crux stetit tempore Bertrami de Bulmer baronisname domini regis et Nicholai de Trilliname et Hugonis de Murdacname canonicorum Eboracensium usque inter Ellerpittes et sic versus occidentem usque Redker et sic in longitudine de Redker sicut rivulus extendit usque villam de Houkeshill et sic versus austrum usque sub Houkeshill ex parte orientali sicut via extendit usque capud Grenthwayt versus orientem secundum limites [qui] facti sunt sine aliquo retenemento cum omnibus pertinentiis suis et cum omnibus aisiamentis et libertatibus ad eandem terram pertinentibus tenendam et habendam in puram et perpetuam elemosinam libere integre honorifice pacifice et quiete ab omni servitio consuetudine exactione et demanda Pro hac autem concessione et quieta clamatione magistri Walterus de Wisebekname et Johannes Romanus canonici Eboracensesname dederunt michi quadraginta marcas Quapropter ego Robertus filius Meldrediname et heredes mei warantizabimus predictam terram cum pertinentiis canonicis predictarum prebendarum contra omnes homines imperpetuum Hiis testibus Roberto de Kokefeld tunc vicecomiti Eboracensiname Simone fratre ejusname Galfrido filio Robertiname filii Meldr[edi]name Thoma de Pirrowname Bernardo filio Galfridiname Roberto de Alfordname Willelmo Bonifacename Willelmo de Bolbisname Galfrido de Cuntonaname Nicholao de Routheclivename Adam de Langtoftname Gilberto Brakenbiryname et multis aliis