Charter Document - 02660738
| Charter Number: | 02660738 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1172 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Eboracum die Sancte Margarete anno xviii regni regis Henrici secundi coram Thoma filio Bernardi et Alano de Furnell[is] et Roberto de Witefeld tunc iusticiariis domini regis et coram ceteris baronibus qui tunc ibi aderant inter monachos de Fontibus et Iohannem filium Fulconis de fossato quod erexerat ante portam grangie de Hamerton et de terra quam arauerat inter portam eiusdem grangie et chiminum unde cognitio summonita fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod prefatus Iohannes strauit predictum fossatum et mora ubi terram arauerat inter grangiam predictam et Hamerton in perpetuum remanebit communis pastura et chiminum quod obstruxerat eiusdem latitudinis remanebit sicut antiquitus erat
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Eboracum die Sancte Margarete anno xviii regni regis Henrici secundidate coram Thoma filio Bernardi et Alano de Furnell[is] et Roberto de Witefeld tunc iusticiariis domini regis et coram ceteris baronibus qui tunc ibi aderant inter monachos de Fontibus et Iohannem filium Fulconis de fossato quod erexerat ante portam grangie de Hamerton et de terra quam arauerat inter portam eiusdem grangie et chiminum unde cognitio summonita fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod prefatus Iohannes strauit predictum fossatum et mora ubi terram arauerat inter grangiam predictam et Hamerton in perpetuum remanebit communis pastura et chiminum quod obstruxerat eiusdem latitudinis remanebit sicut antiquitus erat
