Charter Document - 02660690
Charter Number: | 02660690 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1173 - 1182 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G[alfridus] Dei gratia electus Lincolniensis et S[ilvanus] abbas Rievallis et G[alfridus] Lincolniensis decanus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Universitati vestre innotescimus causam que vertebatur inter ecclesiam de Gyseburna et R[obertum] clericum de Glemham super ecclesia de Crathorne hoc tenore positam esse in capitulo Lincolniensi Cumque eam ex mandato summi pontificis nobis delegatam sub judiciali examine dinoscere mus post auditum sub religione juris jurandi testimonium a canonicis productum quo nobis revelatum est quod Turstinus venerabilis memorie archiepiscopus Eboracensis consensu Ernaldi de Percy predictam ecclesiam capitulo de Gyseburna episcopali auctoritate dederit hoc modo inter eos transactum est Ecclesia autem de Gyseburna prefato Roberto clerico concessit ut sepedictam ecclesiam omnibus diebus vite sue teneret sub annua pensione dimidie marce prenominato capitulo nomine ecclesie de Crathorne persolvende infra solemnem septimanam Pentecostes Hanc vero pactionem canonici sub nostra presentia fide interposita firmaverunt et quod per se vel per alium nichil machinabuntur quominus Robertus sepe dictam ecclesiam de Crathorne sicut supradictum est teneat Robertus etiam versa vice sub interpositione fidei in manu nostra sanxit se hanc transactionem omnibus diebus vite sue observaturum nec aliquam ejus machinationem fieri quominus suprascripta ecclesia post ejus obitum apud ecclesiam de Gyseburna libere et integre resideat Et ne aliquibus versutiis transactio ista in irritum in posterum revocari valeat ad robur apostolici mandati dignum duximus sigillorum nostrorum attestatione eam corroborare Valeatis