Charter Document - 02660665
Charter Number: | 02660665 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1178 - 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Adam de Brus salutem Sciatis me concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et ecclesie Beate Marie Rievallis et monachis ibidem Deo servientibus pro anima patris mei et matris mee et pro anima mea et pro animabus omnium parentum et heredum meorum in puram et perpetuam elemosinam totam donationem Willelmi Engelram quam fecit eis de v bovatas terre in Welleberga cum pertinentiis suis et locum in quo fecerunt berchariam suam sicut fossato clauditur et pasturam ad oves quingentas in eadem villa et pratum subtus Ernescliva cum omnibus aliis rebus que ad prefatam terram pertinent ita plenaria et libere et quiete per omnia sicut carta ipsius Willelmi testatur salvo servitio meo quod ego et heredes mei exigemus a Willelmo et heredibus suis et hominibus non a monachis His testibus Gerardo de Laceles Rogero Rosel Stephano Rosel Henrico de Mainil Ivone de Setona Waltero filio Riculfi Thurstino de Bergabi Willelmo Wirfaud Roberti de Hotona Willelmo Pinchun Hugone Huncle Roberio de Normannebi Rainaldo de Tunstal Willelmo Rosel Willelmo de Perci Hugone filio Willelmi Adam clerico Stephano presbitero de Leiun Radulfo de Barnebi