Charter Document - 02660649
Charter Number: | 02660649 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1143 - 1152 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f133r) |
Charter:
Notum sit omnibus litteras istas audientibus quod ego Robertus de Brus dono et concedo ecclesie Sancti Cuthberti et fratribus ibidem Deo servientibus capellam de Edena cum omnibus decimis et consuetudinibus parochialibus in liberam et perpetuam elemosinam et cum ij bovatis terre hoc retento quod quotienscumque manebo apud Edenam ego vel uxor mea proprius capellanus meus capelle in castello meo serviet et omnes offerendas familie mee vel hospitum porte supervenientium ad missam recipiet absentibus vero nobis sacerdos monachorum eidem capelle deserviet et omnes oblationes recipiet Prior autem ecclesie Sancti Cuthberti infra iij annos ab hac conventione capellam ville perficiet et consecrari faciet Hanc donationem confirmavit domnus Willelmus Dunelmensis episcopus Testes Rannulfus archidiaconus Cuthbertus Gisburnensis prior Germanus prior de Tinemua Nicholaus canonicus Guale canonicus magister Laurentius Rogerus de Cogn[eriis] Umfrai del Bois Yve de Crossebi Willelmus clericus Walterus filius Aldredi Nigellus filius Petri Alanus presbiter Gregorius de Scotia