Charter Document - 02651650

Charter Document - 02651650


Charter Number: 02651650
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1258
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

J[ohannes] de Penna dilecto Celino Crok salutem et dilecionem Cum dominus noster illustris rex Alemann ante recessum suum de Anglia in preceptis dedisset quod seysina visus francplegii de Lecchelad ecclesie de Cyr qua dicta ecclesia spoliata fuit redderetur attornati et procuratores dicti domini regis in Anglia preceptum eiusdem exequentes nobis apud Berkamstede super scaccario ex parte dicti domini regis injunxerunt quod dictam ecclesiam in saysinam predicti visus francplegii poneremus propter quod tibi mando quatinus domino abbati predicte ecclesie de Cyr vel eius certo attornato cum ad te venerit tam de dicto visu quam omnibus aliis que ad eundem visum de jure pertinent plenam habere facias saysinam et hoc nullatenus omittas Vale

Source (click image below to view full size)