Charter Document - 02650706
Charter Number: | 02650706 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1180 - 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie fidelibus tam futuris quam presentibus H[enricus] de Senlez salutem Noverit universitas vestra me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse pro salute anime mee et antecessorum meorum ecclesie sancte Marie Cirencestrie et canonicis ibidem Deo servientibus quicquid juris et advocacionis me clamabam habere in ecclesia de Magna Oxend Prefate vero ecclesie abbas Cirencestrie me caritative receperunt in fraternitatem prefate ecclesie et oracionum et omnium beneficiorum suorum fecerunt esse participem Huius autem donacionis et concessionis est Rogerus frater meus de Senliz concessor et confirmator Rogerus de Cranesleia concessor et testis Simon Basset testis et fide jussor Willelmus Balingan testis Walterus sacerdos testis Wllelmus de Sibertoft testis Robertus de Mildent testis Simon de Lodint testis Anketil Baligan Nicholaus Walterus scriptor Radulfus