Charter Document - 02650703
| Charter Number: | 02650703 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1194 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo Dei gracia Linc[] episcopus dilectis sibi in Christo abbati de Stanl[] et decano de Warwic[] et magistro Absolon salutem et benedictionem Noverit discrecio vestra quod nos residentes et sinodum nostram apud North[] celebrantes pro certo accepimus a decanis nostris et a majori et saniori parte sinodi quod Philippus filius Ricardi de Oxendon sine omni coaccione spontanea voluntate juri quod dixerat se habuisse vel habere in ecclesia de Oxendon absolute inperpetuum renunciavit et predictam ecclesiam inperpetuum abjuravit Et ne discrecio vestra alicuius malignitate circumveniatur huius rei veritatem sicut accepimus vobis signare curavimus Valete
Markups
Names Markup:
Hugo Dei gracia Linc[] episcopusname dilectis sibi in Christo abbati de Stanlname[] et decano de Warwicname[] et magistro Absolonname salutem et benedictionem Noverit discrecio vestra quod nos residentes et sinodum nostram apud North[] celebrantes pro certo accepimus a decanis nostris et a majori et saniori parte sinodi quod Philippus filius Ricardi de Oxendonname sine omni coaccione spontanea voluntate juri quod dixerat se habuisse vel habere in ecclesia de Oxendon absolute inperpetuum renunciavit et predictam ecclesiam inperpetuum abjuravit Et ne discrecio vestra alicuius malignitate circumveniatur huius rei veritatem sicut accepimus vobis signare curavimus Valete
