Charter Document - 02650489
Charter Number: | 02650489 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Feast |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit R[obertus] miseracione divina Sar ecclesie minister humilis et magister W[illelmus] archidiaconus Bercshyr salutem in Domino Litteras domini pape suscepimus in hec verba [] Cum igitur magistro E[dmundo] thesaurario Sar con judice nostro per indulgenciam domini pape specialem a causarum cognicionibus sibi a sede apostolica delegatis exempto dicti abbas et conventus per Hugonem de Lente concanonicum suum ad totam causam procuratorem legitime datum et dictus Jordanus personaliter essent in judicio coram nobis constituti lite contestata admissis testibus et publicatis attestacionibus et diebus aliquibus datis ad disputandum secundum quod per omnia juris ordo exposcebat lis tandem inter partes hoc amicabili fine conquievit videlicet quod abbas et conventus Cyr pro bono pacis concesserunt quod predictus J[ordanus] vicarius ecclesie de Winterburn quamdiu vicarius fuerit in prefata ecclesia non nomine vicarie set de gracia illorum percipiat omnes decimas feni parochie de Winterb et singulis annis unum quartarium de frumento competenti et unum quartarium de avena competenti de orreo suo de Avebiria in Purificacione beate Marie ita quod ex tunc nichil amplius ab eis petere attemptabat ita tamen quod hoc in nullum vertatur prejudicium prefatis abbati et conventui temporibus vicariorum sibi succedencium Et renunciabunt hinc inde omnibus impetratis et impetrandis Quod ut perpetua in posterum gaudeat firmitate presenti scripto sigilla nostra duximus apponenda Act apud Sar in ecclesia beate Virginis xiij kal Januarii anno gracie MCCXXIX
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit R[obertus] miseracione divina Sar ecclesie ministername humilis et magister W[illelmus] archidiaconus Bercshyrname salutem in Domino Litteras domini papename suscepimus in hec verba []embed Cum igitur magistro E[dmundo] thesaurario Sar con judice nostroname per indulgenciam domini papename specialem a causarum cognicionibus sibi a sede apostolica delegatis exempto dicti abbasname et conventusname per Hugonem de Lente concanonicumname suum ad totam causam procuratoremname legitime datum et dictus Jordanusname personaliter essent in judicio coram nobis constituti lite contestata admissis testibus et publicatis attestacionibus et diebus aliquibus datis ad disputandum secundum quod per omnia juris ordo exposcebat lis tandem inter partes hoc amicabili fine conquievit videlicet quod abbasname et conventus Cyrname pro bono pacis concesserunt quod predictus J[ordanus] vicarius ecclesie de Winterburnname quamdiu vicarius fuerit in prefata ecclesia non nomine vicarie set de gracia illorum percipiat omnes decimas feni parochie de Winterb et singulis annis unum quartarium de frumento competenti et unum quartarium de avena competenti de orreo suo de Avebiria in Purificacione beate Marie ita quod ex tunc nichil amplius ab eis petere attemptabat ita tamen quod hoc in nullum vertatur prejudicium prefatis abbatiname et conventuiname temporibus vicariorum sibi succedencium Et renunciabunt hinc inde omnibus impetratis et impetrandis Quod ut perpetua in posterum gaudeat firmitate presenti scripto sigilla nostra duximus apponenda Act apud Sarlocation in ecclesia beate Virginis xiij kal Januarii anno gracie MCCXXIXdate