Charter Document - 02650435

Charter Document - 02650435


Charter Number: 02650435
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1301
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia abbatis de Fiscamp[] de Chilt[] die Mercurii in vigilia Purificacionis beate Marie virginis anno regni regis e[dwardi] filii regis Henrici xxix coram fratre Vigore tunc generali ballivo ipsius abbatis de Fiscamp[] in Anglia et aliis fidelibus tunc ibidem presentibus inter abbatem de Cyr[] querentem et Symonem Catelin[] impedientem de j mesuagio x acris terre cum pertinenciis in Chilt[] unde placitum convencionis summonitum fuit inter eos in eadem curia videlicet quod predictus Symo recognovit predicta tenementa cum pertinenciis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue beate Marie Cyr[] et illa ei remisit et quietaclamavit de se et heredibus suis in perpetuum habend et tenend predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de capitalibus dominis feodi illius per servicia que ad tenementa illa pertinent in perpetuum Et pro hac recognicione fine et concordia idem abbas dedit predicto Symoni unum spervarium sorum Et est ista concordia facta per preceptum predicti abbatis non obstante statuto domini regis in quo continetur quod viri religiosi non possint tenementa appropriate per quod ad manum mortuam deveniant

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Hec est finalis concordia facta in curia abbatis de Fiscamp[] de Chiltname[] die Mercurii in vigilia Purificacionis beate Marie virginis anno regni regis e[dwardi] filii regis Henrici xxixdate coram fratre Vigore tunc generali ballivo ipsius abbatis de Fiscampname[] in Anglia et aliis fidelibus tunc ibidem presentibus inter abbatem de Cyrname[] querentem et Symonem Catelinname[] impedientem de j mesuagionumeral x acrisnumeral terre cum pertinenciis in Chiltproperty[] unde placitum convencionis summonitum fuit inter eos in eadem curia videlicet quod predictus Symoname recognovit predicta tenementa cum pertinenciis esse jus ipsius abbatisname et ecclesie sue beate Marie Cyrname[] et illa ei remisit et quietaclamavit de se et heredibus suis in perpetuum habend et tenend predicto abbatiname et successoribus suis et ecclesiename sue predicte de capitalibus dominis feodi illius per servicia que ad tenementa illa pertinent in perpetuum Et pro hac recognicione fine et concordia idem abbas dedit predicto Symoniname unum spervarium sorum Et est ista concordia facta per preceptum predicti abbatisname non obstante statuto domini regisname in quo continetur quod viri religiosi non possint tenementa appropriate per quod ad manum mortuam deveniant