Charter Document - 02650412

Charter Document - 02650412


Charter Number: 02650412
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1162 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

T[homas] Dei gracia Cantuariensis ecclesie minister humilis dilecto filio M[atheo] archidiacono Glouc et capitulo de Chiltenham salutem Noverit universitas vestra quod controversia illa que fuit inter canonicos de Cirencestr et Henricum presbiterum de Lechamton in audiencia nostra finita est hoc modo quod jam dictus Henricus confessus est in presencia nostra capellam de Lechamton cum omnibus pertinenciis suis de jure esse ecclesie de Chilteham Preterea decimas de terra quam Gaufridus Cocus tenet de territorio de Chiltham et decimas de terra Oliveri de la Mara quam de eodem territorio de Chiltham tenet predicte matri ecclesie adiacere de jure coram nobis recognovit et recognicione singulis annis reddet predictus Henricus canonicis de Cirenc qui ecclesiam de Chiltham possident duos solidos pro capella et pro decima Gaufridi Coci quas tota vita sua tenebit Nos igitur composicionem istam ratam et inconcussam esse volumus eamque presentis scripti testimonio communimus statuentes ne quis temere aliquid in contrarium presumat Valete