Charter Document - 02650409

Charter Document - 02650409


Charter Number: 02650409
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation, Grant
Date: 1216 - 1217
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus Silvester Dei gracia Wygorn episcopus eternam in Domino salutem Cum ex suscepti officii pastoralis regimine plantare debeamus religionem et fovere plantatam quam si forte in nobis non habemus in aliis tamen augere tenemur et conservare attendentes in locis religiosis illud coram Deo et hominibus specialius prefulgere quod ex ipso fonte karitatis frequentius exerceretur ipsa opera karitatis in eis augere decernimus et nutrire Verum quia hospitum suscepcio mater est et magistra inter cetera karitatis opera dicente Domino hospes fui et collegistis me considerantes eam studiosa copiositate in abbacia beate et gloriose virginis Marie Cirencestrie continue vigere divine pietatis intuitu dedimus et concessimus pro anima nostra et antecessorum nostrorum episcoporum et animabus patrum nostrorum et matrum domino A[lexandro] predicte ecclesie de Cyrencestrie abbati et sacro eiusdem loci conventui inperpetuum ecclesiam de Chiltham cum omnibus pertinenciis suis et eos in eiusdem ecclesie possessionem corporalem solempniter fecimus induci ita videlicet quod predicti abbas et canonici habeant et possideant prenominatam ecclesiam libere integre et quiete cum omnibus pertinenciis suis erogandam in perpetuos usus hospitum salva honesta sustentacione duorum capellanorum qui in eadem ecclesia deservierint salvis eciam nobis et successoribus nostris et archidiaconi loci jure pontificali et parochiali et aliis oneribus ordinariis et consuetis et prestandis a prenominatis abbate et canonicis Ut autem hec nostra concessio et donacio perpetue firmitatis robur optineat eam presentis scripti testimonio et tam sigilli proprii quam sigilli universitatis conventus nostri Wygorn auctoritate pontificali corroboravimus Hiis testibus magistro Roberto de Clipestun officiale nostro magistro N[icholao] de Wlfeneshampt magistro Matheo de Grimel Radulpho de Wikewan Waltero de Lech magistris Willelmo capellano elemosinario nostro Henrico de Nigell Johanne de Blockel clericis et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Universis Christi fidelibus Silvester Dei gracia Wygorn episcopusname eternam in Domino salutem Cum ex suscepti officii pastoralis regimine plantare debeamus religionem et fovere plantatam quam si forte in nobis non habemus in aliis tamen augere tenemur et conservare attendentes in locis religiosis illud coram Deo et hominibus specialius prefulgere quod ex ipso fonte karitatis frequentius exerceretur ipsa opera karitatis in eis augere decernimus et nutrire Verum quia hospitum suscepcio mater est et magistra inter cetera karitatis opera dicente Domino hospes fui et collegistis me considerantes eam studiosa copiositate in abbacia beate et gloriose virginis Marie Cirencestrie continue vigere divine pietatis intuitu dedimus et concessimus pro anima nostra et antecessorum nostrorum episcoporum et animabus patrum nostrorum et matrum domino A[lexandro] predicte ecclesie de Cyrencestrie abbatiname et sacro eiusdem loci conventuiname inperpetuum ecclesiam de Chiltham cum omnibus pertinenciis suis et eos in eiusdem ecclesie possessionem corporalem solempniter fecimus induci ita videlicet quod predicti abbasname et canoniciname habeant et possideant prenominatam ecclesiam libere integre et quiete cum omnibus pertinenciis suis erogandam in perpetuos usus hospitum salva honesta sustentacione duorum capellanorum qui in eadem ecclesia deservierint salvis eciam nobis et successoribus nostris et archidiaconi loci jure pontificali et parochiali et aliis oneribus ordinariis et consuetis et prestandis a prenominatis abbatename et canonicisname Ut autem hec nostra concessio et donacio perpetue firmitatis robur optineat eam presentis scripti testimonio et tam sigilli proprii quam sigilli universitatis conventus nostri Wygorn auctoritate pontificali corroboravimus Hiis testibus magistro Roberto de Clipestun officiale nostroname magistro N[icholao] de Wlfeneshamptname magistro Matheo de Grimelname Radulpho de Wikewanname Waltero de Lech magistrisname Willelmo capellano elemosinarioname nostro Henrico de Nigellname Johanne de Blockel clericisname et multis aliis