Charter Document - 02642724
Charter Number: | 02642724 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1273 |
Date type: | Internal, Feast |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p77) |
Charter:
Iuditium datum apud Craumersch die Iouis proximo post festum Sancti Edmundi Regis et Martiris anno eodem Iurati dicunt super sacramentum suum quod predictum tenementum quod posuit in uisu suo iacet inter dominicas culturas predicti Prioris et quod idem Prior consueuit illud quolibet anno seminare si uellet tamen dimisit illud anno presenti iacere warectum ita quod circa festum Sancti Iohannis Baptiste hoc anno cum idem Prior fecisset pasci aueria sua ibidem uenerunt predicti Hugo [et alii] cum multitudine armatorum et ui contra uoluntatem ipsius Prioris tenuerunt aueria sua ibidem ad pascendum Et pastor predicti Prioris metu ductus cum perpendisset tantam multitudinem uersus predictam terram uenientem recessit cum aueriis ipsius Prior ante aduentum ipsorum Et dicunt quod idem Prior semper postea usque ad diem istum tenuit se extra tenementum predictum Et Iurati quesiti si predictus Hugo debeat habere communiam suam ad aueria sua in terra unde idem Priorem modo querula tue dicunt quod non debet nec hactenus consueuit habere aliquam communiam suam ad aueria sua in eadem nisi tempore aperto et uocatur tempus apertum a festo Sancti Michaelis usque ad festum Sancti Martini Quesiti similiter si pastor predicti Prior eadem hora qua predicti Hugo et alii uenerunt ad predictam terram per ipsos fugatus aliunde uel armatus esset cum aueriis suis in custodia sua existentibus dicunt sicut superius dixerunt quod quum idem pastor [perpendisset] tantam multitudinem armatorum uenturam non expectato eorum aduentu celeriter cum aueriis suis recessit Quesiti etiam si predictus Hugo et alii postquam uenerunt cum aueriis ipsius Hugo ad pascendum in terra predicta impedierant predictum Prior redeundi cum aueriis suis ad pascendum ibidem si uoluisset siue arrare uel seminare uel proficuum suum inde facere ut deceret dicunt reuera quod non potuit eam idem Prior si uoluisset manu operasse et coluisse terram illam ad uoluntatem suam sine impedimento predicti Hugo et aliorum Et predicti Iurati quesiti si predictus Hugo et omnes alii in breui notati uenerunt cum aueriis predicti Hugo ad predictum tenementum dicunt quod predicti Iohannes filius Thome Philippus Minkan et Thomas non fuerunt nec interfuerunt unde dicunt super sacramentum suum quod predicti Hugo Iohannes de Caundois et Rogerus Hardekel disseisiauerunt predictum Prior de predicto libero tenemento suo quod posuit in uisu suo iniuste sicut breue dicit Ideo consideratum est quod predictus Prior recuperet seisinam suam de predicto tenemento suo per uisum recognitionis Et predicti Hugo et Iohannes de Caundois et Rogerus Hardekel in misericordia propter disseisinam predictam